Dithmarsia
E Vicipaedia
Dithmarsia[1] pagus est Holsatiae inter mare Germanicum, Eidoram fluvium, fossam Germanicobalticam situs libertate, qua medio quod dicitur aevo floruit, illustris.
Index |
[recensere] De natura terrae et incolis
Ager Dithmarsicus est partim harenosus, partim paludosus, quarum partium haec incolarum lingua Marsch, illa Geest appellatur. Pars autem paludosa frumenti ferax pascendisque et enutriendis pecoribus ob pratorum viridantium ubique luxuriem fecunda est. In litore marino aquis maris Germanici affluentibus refluentibusque solum Oceani lutosum septima quaque hora patefit, ita ut solida videatur pars esse terrarum.
Incolarum ad bis centena milia sunt, qui agri culturae et piscibus capiendis et nostro praesertim tempore hospitibus recipiendis operam dant ad opes necessarias sibi comparandas.
Caput pagi Heida oppidum est ad XC chiliometra ab urbe Hamburgo situm. Antiquis autem temporibus oppidi Meldorpae auctoritas maxima fuit, quo loco saeculo XIII. pulcherrima Dithmarsiae ecclesia aedificata est. Portus maximus Brunsbuttelii est, quo non procul ab oppido quasi focus quidam maximus ad vires ex nucleis atomorum generandas constructus est.
Lingua ingenua Saxonica est, his autem temporibus Dithmarsi maxima ex parte lingua Germanica utuntur.
[recensere] Oppida
- Brunsbuttelium
- Buesen
- Heida
- Lunden
- Marnium
- Meldorpa
- Veslingburen
- Vordenium
[recensere] De rebus gestis populi Dithmarsici
Dithmarsi eo a ceteris Germanorum tribubus differunt, quod exceptis Helvetis, qui non iam in Germanis numerandi videntur, civitatibusque Hanseaticis unici adepti sunt, ut per compluria saecula liberi ab imperio et dicione nobilitatis res publicas ipsi gesserunt.
Cuius de libertatis initio Hinricus Ranzovius in Belli Dithmarsici verae descriptionis libro primo haec memoriae tradidit: Etenim vicesimo septimo post mille ducentos anno a nato Christo cum inter Adolphum prioris filium ac Lubecenses et regem Daniae Valdemarum iuxta praedium Bornhovede acre fieret praelium essentque in copiis regiis Dithmarsi, nefario perfidiae crimine regem hostibus prodiderunt. Pepigerant occulte cum Holsatis ante conflictum se deserto rege ad ipsos transituros eiusque rei indicium fore, si imas clypeorum oras convertissent. Itaque ut ad manus ventum est, ipsi in extremis collocati, ubi iam pugna ferveret, scutis inversis a tergo Danos adoriuntur. Quo insperato casu perculsus regius exercitus prementibus undiquaque hostibus superatus et Otho dux Brunsvicensis nepos regis ex sorore captus est ipso rege regisque filio vix ab hoste fugae praesidio servatis. Ita cum infami singularis perfidiae nota in libertatem sese vindicarunt.
Itaque postquam anno 1227. a Danorum regibus defecerunt, Dithmarsi comitibus regiis ducalibusve aut fugatis aut occisis ad annum 1559. episcopum Bremensem pro domino solum habuerunt ea tamen ratione, ut quotannis vectigalium parvum ei solvere soliti ceterum libertate fruerentur integerrima absolutaque.
Dividebatur autem populus totus primum in familias, ad quas qui pertinerent alii aliis praesidio essent et tutelae, tum in civitates (quae vulgo Kirchspiele velut civitates ecclesiasticae appellantur, cum ad suam quaeque ecclesiam spectet), denique in regiones quinque terrae totius. Quibus omnibus inde ab anno 1447. praeerat senatus duodequinquaginta virorum, qui octavo quoque die Heidam ad nundinas conveniebant.
Dithmarsi ergo, dum pace atque otio fruebantur, agris colendis ita florebant, ut advenae eos non agricolarum, verum dominorum similes esse mirarentur. Bellum autem sibi illatum ter tam feliciter gesserunt, ut annis 1319. et 1404. et 1500. exercitus hostium funderent atque fugarent. Neque tamen avertere potuerunt, quominus anno 1559. bello, quod ultimum iam tum appellare coeperunt, ab exercitu Danorum Holsatorumque Iohanne Ranzovio patre Hinrici duce superati sub dicionem regis ducumque redacti sint. Itaque libertate prisca numquam vindicata nostro tempore Dithmarsia pagus est Slesvici et Holsatiae provinciae Germaniae foederalis.
[recensere] De pugna ad Hemmingstadium facta
Anno 1500. die 17. mensis Februarii ad vicum Hemmingstadium copiae Dithmarsorum cum exercitu Iohannis primi eius nominis regis Daniae tam feliciter conflixerunt, ut non solum hostes ad internecionem paene delerint, verum etiam Danebrogum ipsum vexillum antiquissimum sanctissimumque Danorum ceperint.
Bulla enim feodali a Friderico III. eius nominis imperatore Romano regibus Danorum de Dithmarsia primum missa, tum propter intercessionem papae retractata anno 1499. Iohannes rex Suecis pacatis Dithmarsos etiam sibi sese fratrique suo Friderico subdere iussit. Id cum Dithmarsi negassent, Iohannes Fridericusque exercitu duodecem milium conscripto, cuius exercitus magna guardia quae dicebatur quasi pro triariis erat, in eorum fines invasere. Rex autem, cum eadem guardia quatuor milium militum stipendiariorum fretus Suecos facile superasset, Dithmarsos nullo sibi obstaculo futuros ratus lingua Saxonica Wor di, bur, exclamavit, de gor, de kümmt! quasi Cave, colone, adest iam guardia!
Initio autem belli Dani Holsatique primum vico Vintbergo, tum oppido Meldorpa expugnato omnibus incolis occisis Dithmarsorum animos contra se vehementer accenderunt. Ideo Lupus Isebrand dux Dithmarsorum, vir armis belloque spectatus, suos facile commovit, ut quam obstinatissime hostibus resisterent.
Ideo die 17. mensis Februarii paludibus vento calido resolutis, cum hostes imbre grandineque perfusi per tramitem unicum Meldorpa Heidam iter facerent, Dithmarsi non procul ab Hemmingstadio vallum trans viam Heidanam struxerunt et, quod unum habuerunt tormentum, insuper collocaverunt. Vi autem pluviarum immissis per catarrhactas undis marinis aucta hostes ante vallum alius post alium consistere neque ad latera evadere posse, cum ex adverso Dithmarsi obiectu valli defensi ingentem telorum imbrem effundunt. Mox autem hostes in fugam coniectos insequuntur, caedunt, proculcant, in fossas praecipitant hoc clamore sublato: Wor di, gor, de bur, de kümmt! velut Cave, guardia, adest iam colonus!
Rex Danicus suis paene omnibus interfectis ipse vix evasit. Corpora autem hostium occisorum Dithmarsi avibus diripienda in campo reliquerunt. Praedam verum suavissimam rati Danebrogum in ecclesia oppidi Vordenii Veteris suspenderunt.
[recensere] Cives illustres
- Ernestus Breit, syndicalista
- Claudius Groth, poeta Saxonicus
- Claudius Harms, theologus
- Fridericus Hebbel, tragoediarum scriptor
- Lupus Isebrand, dux
- Christianus Niebuhr, orbis terrarum investigator
- Helena Sander, vestimentorum et medicaminum faciei inventrix
- Nicolaus Raimarus Ursus, astrologus
- Gulielmus Wieben, nuntiorum praeco televisionarius
[recensere] Notae
- ↑ Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon Universale[1] (1698) (Dithmarsia sive Dietmarsia).