See also ebooksgratis.com: no banners, no cookies, totally FREE.

CLASSICISTRANIERI HOME PAGE - YOUTUBE CHANNEL
Privacy Policy Cookie Policy Terms and Conditions
Diminutivum (Latinum) - Vicipaedia

Diminutivum (Latinum)

E Vicipaedia

Vide etiam Diminutivum.

Diminutivum (-i, n.) vel potius deminutivum est vocabulum ab alio vocabulo derivatum, quod deminuat, attenuet vel temperet significatum illius vocabuli principalis. In lingua Latina non modo nomina (cum substantiva tum adiectiva), sed etiam verba diminui possunt. Diminutio efficitur suffixo stirpi principali addendo. Sic nomen 'hort-us' (a stirpe 'hort-') diminutive fit 'hort-ul-us' suffixo '-ul-' stirpi addito.

Exemplum nominis peiorativum est agnomen Romulo Augusto, Augustulus, monstrans insignificantiam suam. Est nonnumquam signum affectionis vel agnomen, ceu Iacobulus ex Iacobo, plerumque vocativo. "-lus" et "-la" sunt saepe formae apud fines verborum. "olus" datur postquam vocalis (Gladius → Gladiolus)

Index

[recensere] Diminutiva nominum substantivorum et adiectivorum

Diminutivum monstrat plerumque peioritas vel affectio in nominibus propriis. Potest quoque monstrare parvitas in aliis formis. Conservat genus nominis principalis (Vicus m. → Viculus m.) Formae iregulares sunt "Conventus" m. (qui fit "Conventiculum" n.) et "Nux" f. (quae fit "Nucleus" m.)

[recensere] Suffixa diminutiva

In lingua Latina tria suffixa diminutiva inveniuntur:

  • -(c)io, -(c)iōnis (m.). Hoc suffixum rarissime invenitur. Adhibetur tantum in nominibus substantivis spectantibus ad viros, ita ut diminutivum quoque ipsum plerumque sit generis masculini. Exempla praecipua sunt:
- homo > homun-cio (m.)
- Graeculus > Graecul-io (m.)
- pūmilus > pūmil-io (m./f.)
- pūsus > pūs-io (m.)
- senex > senec-io (m.)
Nomen 'Graeculionis', per iocum a Petronio fictum, nobis ostendit hoc suffixum alio quoque suffixo diminutivo (i.e. -ul-) appendi posse.
  • -ŭleus (m.). Hoc quoque suffixum rarissime invenitur. Appenditur nominibus tam femininis quam masculinis, sed forma diminuta ipsa semper est generis masculini. Exempla praecipua sunt:
- equus (m.) > ec-uleus (m.)
- acus, -ūs (f.) > ac-uleus (m.)
- nux, nucis (f.) > nuc-(u)leus (m.)
Huic typo diminutivorum fortasse nomen quoque 'hinnuleus' (vel 'inuleus') addendum est, cui forma principalis non est.
  • -ul- / -ol- / -l- / -(i)cul- (+ -us/-a/-um). Hoc suffixum est trium omnium maximi momenti, quo paene omnia nomina diminui possunt. Secundum declinationem et stirpem nominis principalis variae formae huius suffixi inveniuntur, quae stirpibus - interdum paulum commutatis - appenduntur, plerumque genus principalium conservantes. Nonnulla exempla sunt:
- hort-us (m.) > hort-ul-us (m.)
- besti-a (f.) > besti-ol-a (f.)
- libr-um (n.) > libel-l-um (n.)
- mulier (f.) > mulier-cul-a (f.)
- os, oss-is (n.) > oss-icul-um (n.)
Regulae formationis diminutivorum huius typi valde nodosae sunt. Infra temptatur eas quam disertissime exponere.

[recensere] Genus diminutivorum

Diminutivum adeo nominis principalis genus conservare solet ut grammatici antiqui suaderent volentibus principale genus cognoscere ut spectarent diminutivum:

Quando dubitamus principale genus, redeamus ad diminutionem et ex diminutivo cognoscimus principale genus. Hypocorismata semper generibus suis unde oriuntur consonant, pauca dissonant, velut haec rana hic ranunculus, hic unguis haec ungula, hoc glandium haec glandula,[1] hic panis hic pastillus et hoc pastillum, . . . haec beta hic betaceus,[2] haec malva hic malvaceus,[3] hoc pistrinum haec pistrilla, ut Terentius in Adelphis, hic ensis haec ensicula et hic ensiculus: sic in Rudente Plautus.[4] Dies communis generis est. Qui masculino genere dicendum putaverunt, has causas reddiderunt, quod dies festos auctores dixerunt, non festas, et quartum et quintum Kalendas, non quartam nec quintam, et cum hodie dicimus, nihil aliud quam hoc die intellegitur. Qui vero feminino, catholico utuntur, quod ablativo casu E non nisi producta finiatur, et quod deminutio eius diecula sit, non dieculus, ut ait Terentius: “quod tibi addo dieculam”. Varro autem distinxit, ut masculino genere unius diei cursum significaret, feminino autem temporis spatium. quod nemo servavit.

Varro, De Lingua Latina 11.10 (NB. Pomp. C. art. Don. GL 5.164K)

Eiusdem generis debent esse deminutiva, cuius generis sunt principalia; ut puta ideo haec domuncula generis feminini, quia et haec domus generis feminini est: exceptis scilicet paucis istis, scutum[5] pistrinum canis rana verna scutra; nam scutra scutrillus facit,[6] beta betaculus.

– Servius, Commentarius in Artem Donati (Grammatici Latini ex Recensione Henrici Keilii. Vol. 4, ed. H. Keil, 1864). pagina 432, linea 17

Nomina principalia masculini generis diminutivum mittere solent in -us, feminini generis in -a, neutri generis in -um. Vide exempla:

- later, -is (m.) > later-cul-us (m.)
- mulier, -is (f.) > mulier-cul-a (f.)
- tūber, -is (n.) > tūber-cul-um (n.)

Cui regulae, ut solet, sunt aliquot quoque exceptiones. Primum nomina masculina primae declinationis declinationem suam conservant et diminutivum mittunt in -ula, quod nihilominus sit generis masculini:

- scurr-a (m.) > scurr-ul-a (m.)
- vern-a (m.) > vern-ul-a (m.)

Deinde, ut grammatici (supra citati) quoque admittunt, nonnulla nomina nihilominus genus mutant in diminutione:

xxx Exempla
principale diminutivum
alterius generis
diminutivum
eiusdem generis
ac-us (f.) aculeus (m.)
calx, calc-is (f.) calc-ulus (m.)
can-is, -is (m./f.) can-īcula (f.)
catēn-a (f.) catēl-lus (m.) catēl-la (f.) / catēn-ula (f.)
cicer, -is (n.) cicer-cula (f.)
convent-us, -ūs (m.) convent-iculum (n.)
curr-us, -ūs (m.) curr-iculum (n.)
diē-s (m./f.) diē-cula (f.)
galēr-us (m.) galēr-iculum (n.)
gust-us, -ūs (m.) gust-ulum (n.)
linter, lintr-is (f.) lintr-iculus (m.)
nŭx, nŭc-is (f.) nŭc-(u)leus (m.) nŭc-ula (f.)
pistrīn-um (n.) pistrīl-la (f.)
rān-a (f.) rān-unculus (m.) rān-ula (f.)
statu-a (f.) stat-unculum (n.)
ungu-is, -is (m.) ung-ula (f.) ungu-iculus (m.)
vepr-ēs, -is (m.) vepr-ēcula (f.)

[recensere] Regulae praecipuae diminutionis nominum

Regulae formationis diminutivorum nominum valde difficiles sunt. Forma suffixi dependet primo a principalis declinatione, tum a stirpis terminatione. Infra primum conspectus brevis datur regularum praecipuarum uniuscuiusque declinationis, deinde conspectus magis extentus regulas quoque obsoletas et formas omnino irregulares includens.

[recensere] Declinationes Prima Secundaque

[recensere] Conspectus parvus

Stirpes
exeuntes
in:
Formatio
diminutivi
Exempla Vide
quoque:
principale diminutivum 1 diminutivum 2
- + -ul- hort-us hort-ul-us hic
-e- / -i- + -ol- calce-us calce-ol-us hic
-ul- -ul- > -ell- ocul-us ocel-l-us hic
-ul- > -ill- bacul-um bacil-l-um
muta + r -r- > -ell- umbr-a umbel-l-a hic
-er- -er- > -ell- oper-a opel-l-a oper-ul-a hic
-ēn- -ēn- > -ēll- catēn-a catēl-l-a catēn-ul-a hic
-ĭn- -ĭn- > -ell- pāgĭn-a pāgel-l-a pāgĭn-ul-a hic
-īn- -īn- > -īll- crumīn-a crumīl-l-a hic
vāgīn-a vāgīn-ul-a
-ōn- -ōn- > -ōll- corōn-a corōl-l-a corōn-ul-a hic
-gn- -gn- > -gill- pugn-us pugil-l-us hic
agn-us agn-ell -us
-mn- -mn- > -mell- column-a columel-l-a hic
aerumn-a aerumn-ul-a
-aul-
-āl-
-ēl-
-aul- > -auxill-
-āl- > -axill-
-ēl- > -exill-
paul-us pauxil-l-us paul-ul-us hic

[recensere] Regula Generalis

Classis Exempla Excepta
principale diminutivum principale diminutivum
Regula
principalis
vīc-us vīc-ulus
fīc-us (f.) fīc-ula
port-a port-ula
scurr-a (m.) scurr-ula (m.)
crust-um crust-ulum

[recensere] Stirpes in vocalem exeuntes

Classis Exempla Excepta
principale diminutivum principale diminutivum
Regula
principalis
gladi-us gladi-olus
besti-a besti-ola
palli-um palli-olum
calce-us calce-olus
āre-a āre-ola hirne-a hirn-ula
horre-um horre-olum

In nominibus propriis declinationis primae, "-ia" fit interdum "-illa" (Lucia → Lucilla, sed Tullia → Tulliola).

[recensere] Stirpes in -ul- exeuntes

Nomina quorum stirps exit in -ul- (seu principalia seu diminutiva) in diminutione (seu prima seu secunda) illud -ul- mutant in -ell- aut -ill-. Regulam tamen discernere difficile est. In tabula supposita multorum vocabulorum quorum stirps in -ul- exit diminutiva data sunt. Eis quae ipsa diminutiva sunt, principalia sunt praeposita, significatu tamen admodum differentia in parenthesibus inclusa.

Stirpes
exeuntes
in:
-
(Principale)
Principale
Diminutivum primum
Diminutivum
Diminutivum secundum
in -ELL- in -ILL-
-B(UL)- - fābul-a fābell-a
- tābul-a tābell-a
-C(UL)- - ancul-a ancill-a
- bacul-um bacill-um
- crepitācul-um crepitācill-um
cōdex cōdicul-us cōdicill-us
mollis (adi.) mollicul-us (adi.) mollicell-us (adi.)
(pēnis) pēnicul-us pēnicill-us
avis avicul-a aucell-a
locus locul-us locell-us
- ocul-us ocell-us
- pōcul-um pōcill-um
bucca buccul-a buccell-a
porcus porcul-us porcell-us
furca furcul-a furcill-a
-D(UL)- haedus haedul-us haedill-us
-F(UL)- offa offul-a ŏfell-a
-G(UL)- - angul-us angell-us
- singul-us (adi.) singill-atim (adv.)
- cingul-um cingill-um
(unguis) ungul-a ungell-a
-M(UL)- mamma mammul-a mill-a
-N(UL)- āgnus) āgnul-us āgnell-us
(ānus) ānul-us ānell-us
-P(UL)- - manipul-us manipell-us
pūpus/-a pūpul-us/-a pūpill-us/-a
-R(UL)- murmur murmurul-um murmurill-um
turtur turturul-a turturill-a
-S(UL)- caps-a capsul-a capsell-a
pūsus pūsul-us pŭsill-us
-T(UL)- aries arietul-us arietill-us
- catul-us/-a catell-us/-a
cist-a cistul-a cistell-a
pūtus pūtul-us pŭtill-us
- situl-a sitell-a

[recensere] Stirpes in -r- exeuntes

Stirpes
exeuntes
in:
Exempla Regulam generalem
secuta
principale diminutivum principale diminutivum
cons. + r libĕr, libr-i libel-lus
umbr-a umbel-la
fenestr-a fenestel-la fenestr-a fenestr-ula
sacr-um sacel-lum
-ĕr- misĕr, misĕr-i (adi.) misel-lus misĕr, misĕr-i (adi.) misĕr-ulus
tenĕr, tenĕr-i (adi.) tenel-lus tenĕr, tenĕr-i (adi.) tenĕr-ulus
puĕr, puĕr-i puel-lus puĕr, puĕr-i puĕr-ulus
opĕr-a opel-la opĕr-a opĕr-ula
tessĕr-a tessel-la tessĕr-a tessĕr-ula
camĕr-a camel-la littĕr-a littĕr-ula
patĕr-a patel-la
-ŏr- amphŏr-a ampul-la
-ŭr- satŭr, satŭr-i (adi.) satul-lus

[recensere] Stirpes in -n- exeuntes

Stirpes
exeuntes
in:
Exempla Regulam generalem
secuta
principale diminutivum principale diminutivum
-ēn- catēn-a catēl-la /-lus (m.) catēn-a catēn-ula
cēn-a cēn-ula
habēn-a habēn-ula
harēn-a harēn-ula
vēn-a vēn-ula
ahēn-um ahēn-ulum
-ĭn- asĭn-us/-a asel-lus/-la domĭn-us domĭn-ulus
gemĭn-us gemel-lus
fēmĭn-a fēmel-la sarcĭn-a sarcĭn-ula
fiscĭn-a fiscel-la fuscĭn-a fuscĭn-ula
pāgĭn-a pāgel-la pāgĭn-a pāgĭn-ula
lāmĭn-a lāmel-la
patĭn-a patel-la
-īn- bovīn-us (adi.) bovīl-lus gallīn-a gallīn-ula
catīn-us catīl-lus piscīn-a piscīn-ula
lupīn-us lupīl-lus spīn-a spīn-ula
crumīn-a crumīl-la vāgīn-a vāgīn-ula
salīn-um salīl-lum
pulvīn-us pulvīl-lus
pistrīn-um pistrīl-la (f.)
vīn-um vīl-lum
-ōn- corōn-a corōl-la corōn-a corōn-ula
persōn-a persōl-la caupōn-a caupōn-ula
zōn-a zōn-ula
-gn- pugn-us pugil-lus agn-us agn-ellus
sign-um sigil-lum
tign-um tigil-lum
-mn- column-a columel-la aerumn-a aerumn-ula
lāmn-a lāmel-la lāmn-a lāmn-ula
scamn-um scabel-lum
scabil-lum
scamil-lus (m.)
domn-a domn-ula

[recensere] Diminutiva in -xill- exeuntia

Stirpes
exeuntes
in:
Exempla Excepta
principale diminutivum principale diminutivum
-aul-
-āl-
-ēl-
paul-us (adi.) pauxil-lus paul-us (adi.) paul-ulus
pāl-us paxil-lus
tāl-us taxil-lus
āl-a axil-la āl-a āl-icula
māl-a maxil-la
vēl-um vexil-lum

[recensere] Excepta

Diminutiva
exeuntia
in:
Exempla
principale diminutivum
irregulare
diminutivum
regulare
-CUL- lagoen-a / lagōna lagun-cula
-ĀCUL- vern-a (m.) vern-āculus (m. / adi.) vern-ula (m.)
-ICUL- āl-a āl-icula axil-la
bland-us (adi.) bland-iculus bland-ulus
galēr-us (m.) galēr-iculum (n.)
montān-us (adi.) montān-iculus
pann-us pann-iculus pann-ulus
pugn-a pugn-icula
thyrs-us thyrs-iculus
uter-us utr-iculus
-IOL- sigill-um sigill-iolum
tympan-um tympan-iolum
-UNCUL- av-us av-unculus
lemb-us lemb-unculus
mendāci-um mendāci-unculum
petas-us petas-unculus
rān-a (f.) rān-unculus (m.) rān-ula (f.)
statu-a (f.) stat-unculum (n.)
tuguri-um tuguri-unculum tuguri-olum
-USCUL- rām-us rām-usculus rām-ulus
-ULEUS equ-us ec-uleus ec-ulus / equolus

[recensere] Declinatio Tertia

[recensere] Conspectus parvus

Nomina tertiae declinationis parisyllaba in -es, -is et -e

Nomina
exeuntia
in:
Formatio
diminutivi
Exempla Vide
quoque:
principale diminutivum 1 diminutivum 2
-ēs -ēcul- vulp-ēs vulp-ēcul-a hic
-is -icul- nāv-is nāv-icul-a hic
-icul- rēt-ĕ rēt-icul-um hic

Cetera nomina primae secundaque declinationis

Stirpes
exeuntes
in:
Formatio
diminutivi
Exempla Vide
quoque:
principale diminutivum 1 diminutivum 2
-c- / -g- + -ul- făx, făc-is făc-ul-a hic
-t- / -d- + -ul- nepōs, nepōt-is nepōt-ul-us hic
+ -icul- anăs, anăt-is anăt-icul-a
-p- / -b- + -icul- plēbs, plēb-is plēb-icul-a hic
-n- -ōn- > -uncul- ratio, ratiōn-is ratiun-cul-a hic
-ĭn- > -uncul- homo, homĭn-is homun-cul-us
-r(r)- / -l(l)- + -cul- mulier, -is mulier-cul-a hic
-r- < -s- + -cul- mūs, mūr-is mūs-cul-us hic
rūmor, rūmōris rūmus-cul-us
plures cons. + -icul- venter, ventr-is ventr-icul-us hic

[recensere] Nomina in -ēs, -is exeuntia

Nomina
exeuntia
in:
Exempla Excepta
principale diminutivum principale diminutivum
-ēs, -is vulp-ēs, -is vulp-ēcula saepēs, -is saep-icula
nūb-ēs, -is nūb-ēcula
vepr-ēs, -is (m.) vepr-ēcula (f.)

[recensere] Nomina in -is, -is (m./f.) aut -ĕ, -is (n.) exeuntia

Nomina
exeuntia
in:
Exempla Excepta
principale diminutivum principale diminutivum
-is, -is (m./f.)
-ĕ, -is (n.)
turr-is, -is turr-icula vall-is, -is vall-ēcula
nāv-is, -is nāv-icula vīt-is, -is vīt-ēcula (iuxta vīt-icula)
ign-is, -is ign-iculus corb-is corb-ula
fort-is, -is (adi.) fort-iculus virid-is, -is (adi.) virid-ulus
rēt-ĕ, -is (n.) rēt-iculum
can-is, -is (m./f.) can-īcula (f.) iuven-is, -is iuven-culus
cut-is, -is cut-īcula

[recensere] Stirpes in -c- et -g- exeuntes

Stirpes
exeuntes
in:
Exempla Excepta
principale diminutivum principale diminutivum
-c-
-g-
făx, făc-is făc-ula
nŭx, nŭc-is (f.) nŭc-ula nŭx, nŭc-is (f.) nŭc(u)leus (m.)
rēx, rēg-is rēg-ulus
vōx, vōc-is vōc-ula
audāx, audāc-is (adi.) audāc-ulus
lanx, lanc-is lanc-ula lanx, lanc-is lanc-icula
falx, falc-is falc-ula falx, falc-is falc-icula
calx, calc-is (f.) calc-ulus (m.)

[recensere] Stirpes in -t- et -d- exeuntes

Stirpes
exeuntes
in:
Diminutiva in -ul- Diminutiva in -icul- Formae irregulares
principale diminutivum principale diminutivum principale diminutivum
-t-
-d-
nepōs, nepōt-is nepōt-ulus pyxis, pyxid-is pyxid-icula lapis, lapid-is lapil-lus
aetās, aetāt-is aetāt-ula anăs, anăt-is anăt-icula cor, cordis cor-culum
civitās, civitāt-is civitāt-ula lucuns, lucunt-is lucun-culus
mercēs, mercēd-is mercēd-ula pēs, pĕd-is pĕd-iculus pēs, pĕd-is pĕd-iolus / pĕt-iolus
caput, capit-is capit-ulum sors, sort-is sort-icula
glans, gland-is gland-ula puls, pult-is pult-icula
valens, valent-is (adi.) valent-ulus dens, dent-is dent-iculus
infans, infant-is (adi.) infant-ulus lens, lent-is lent-icula
blandiloquens, ~nt-is (adi.) blandiloquent-ulus fons, font-is font-iculus
adulescens, ~nt-is (adi.) adulescent-ulus pons, pont-is pont-iculus
ariēs, ariĕt-is ariĕt-illus pars, part-is part-icula

[recensere] Stirpes in -p- et -b- exeuntes

Stirpes
exeuntes
in:
Exempla Excepta
principale diminutivum principale diminutivum
-p-?
-b-
plēbs, plēb-is plēb-icula (plēbēs, -is) plēb-ēcula
scrobs, scrob-is scrob-iculus
trabs, trab-is trab-icula (trabēs, -is) trab-ēcula

[recensere] Stirpes in -n- exeuntes

Stirpes
exeuntes
in:
Exempla Excepta
principale diminutivum principale diminutivum
-n- ratio, ratiōn-is ratiun-cula
sermo, sermōn-is sermun-culus
lēno, lēnōn-is lēnun-culus lēno, lēnōn-is lēnul-lus
homo, homĭn-is homun-culus homo, homĭn-is homul-lus / homun-cio, ~ōnis
caro, carn-is carun-cula
pectĕn, pectĭn-is pectun-culus
sanguis, sanguĭn-is sangun-culus

[recensere] Stirpes in -r(r)- et -l(l)- et -s- exeuntes

Stirpes
exeuntes
in:
Exempla Excepta
principale diminutivum principale diminutivum
-r(r)- later, later-is later-culus later, later-is later-iculus
mulier, mulier-is mulier-cula fūr, fūr-is fūr-unculus
tūber, tūber-is tūber-culum turtŭr, turtŭr-is (m./f.) turtŭr-illa
cicer, cicer-is (n.) cicer-cula (f.) murmŭr, murmŭr-is (n.) murmŭr-illum
pauper, pauper-is (adi.) pauper-culus iecŭr, iecŏr-is iecus-culum
amātor, amātōr-is amātor-culus
soror, sorōr-is soror-cula
vēr, vēr-is vēr-culum
far, farr-is far-culum
-l(l)- mel, mell-is mel-culum
-s- vās, vās-is vās-culum

[recensere] Stirpes in -r- ex -s- orta exeuntes

Stirpes
exeuntes
in:
Exempla Excepta
principale diminutivum principale diminutivum
-r- ex -s- mās, măr-is (m. subst.) mās-culus (adi.)
pulvis, pulvĕr-is pulvis-culus
flōs, flōr-is flōs-culus
ōs, ōr-is ōs-culum
mūs, mūr-is mūs-culus
mūnŭs, mūnĕr-is mūnus-culum vetus, vetĕr-is (adi.) vet-ulus
corpŭs, corpŏr-is corpus-culum
meliŏr, meliōr-is (adi.) melius-culus
rūmŏr, rūmōr-is rūmus-culus
arbŏr, arbŏr-is arbus-cula
'iecur' iecŭr, iecŏr-is iecus-culum

[recensere] Stirpes in -u- et -v- exeuntes

Stirpes
exeuntes
in:
Exempla Excepta
principale diminutivum principale diminutivum
-u- sūs, sŭ-is (m./f.) sŭ-cula (f.)
-v- bōs, bŏv-is (m./f.) bū-cula (f.)

[recensere] Stirpes in duas aut plures consonantes exeuntes

Stirpes
exeuntes
in:
Exempla Excepta
principale diminutivum principale diminutivum
duas aut plures
consonantes
venter, ventr-is ventr-iculus păter, pătr-is păter-culus
linter, lintr-is (f.) lintr-iculus (m.) māter, mātr-is māter-cula
uter, utr-is utr-iculus frāter, frātr-is frāter-culus / frātel-lus
ācer, ācr-is (adi.) ācr-iculus
os, oss-is oss-iculum

[recensere] Declinatio Quarta

Classis Exempla Excepta
principale diminutivum principale diminutivum
Regula
generalis
art-us art-iculus lac-us lac-usculus
vers-us vers-iculus
convent-us (m.) convent-iculum (n.) gust-us (m.) gust-ulum (n.)
curr-us (m.) curr-iculum (n.)
an-us (f.) an-icula dom-us (f.) dom-uncula /-uscula
man-us (f.) man-icula ac-us (f.) aculeus (m.)
corn-u corn-iculum
gen-u gen-iculum

[recensere] Declinatio Quinta

Classis Exempla Excepta
principale diminutivum principale diminutivum
Regula
principalis
diē-s (m./f.) diē-cula (f.)
rē-s (f.) rē-cula (f.) rē-s (f.) rēs-cula (f.)
spē-s (f.) spē-cula (f.)
plēbē-s (f.) plēbē-cula (f.)

[recensere] Diminutiva ambigua

  • catellus < catulus & catena
  • catella < catula & catena
  • manicula < manus & manica
  • patella < patera & patina (synonyma)
  • petasunculus < petasus & petaso
  • scutella < scutula & scutra (synonyma)
  • utriculus < uter & uterus

[recensere] Diminutivus Bigeminus

Variae formae Diminutivi Capitis, cum Signo Infinitatis
Variae formae Diminutivi Capitis, cum Signo Infinitatis

Cum suffixum est "-ulus, -a, -um," Diminutivus Bigeminus est "-ellus, -a, -um." Ergo "Capitulum" (Dimutiva versio Capiti) fit "Capitellum" (quoque neutrum). Diminutivus Trigeminus est "-ellulus, -a, -um," sicut "Capitellulum". Tum potis est fieri formae infinitae (vide Imaginem.)

[recensere] Diminutiva adverbiorum

  • clam > clanculum
  • diu > diutule
  • longe > longule
  • saepe > saepicule
  • saepius > saepiuscule

[recensere] Diminutiva verborum

In verbis, diminutivum semper geret coniugationem primam, "-ill-" inter radicem et finem addens. Exempli gratia:

Exempla
principale diminutivum
cant-ō, -āre (1a) cant-illō, -āre (1a)
cōnscrīb-ō, -ere (2a) cōnscrīb-illō, -āre (1a)
sorb-eō, -ēre (4a) sorb-illō, -āre (1a)

[recensere] Notae

  1. Nomen 'glandula' non, ut grammaticus putat, derivatum est a nomine 'glandium', sed a nomine 'glans' a quo illud 'glandium' quoque derivatum est.
  2. Betaceus non est diminutivum sed adiectivum cuius forma masculina nonnumquam adhibetur pro substantivo. Aut grammaticus noster errat, aut scriba aliquis: secundum Servium (vide supra) diminutivum betae est betaculus.
  3. Vide notam priorem de betaceo.
  4. In fabula cui titulus est Rudens Plautus ter utitur diminutivo 'ensiculus'; 'ensicula' autem non invenitur nisi apud grammaticos.
  5. Non liquet quid sibi velit illud 'scutum'; in lexicis Latinis nullum diminutivum invenitur praeter illud regulare 'scutulum'.
  6. Servius est auctor unicus illius 'scutrilli', in lexicis modo inveniuntur 'scutella' et 'scutula', quarum utraque genus principale conservat.

[recensere] Nexus externi

Linguis aliis


aa - ab - af - ak - als - am - an - ang - ar - arc - as - ast - av - ay - az - ba - bar - bat_smg - bcl - be - be_x_old - bg - bh - bi - bm - bn - bo - bpy - br - bs - bug - bxr - ca - cbk_zam - cdo - ce - ceb - ch - cho - chr - chy - co - cr - crh - cs - csb - cu - cv - cy - da - de - diq - dsb - dv - dz - ee - el - eml - en - eo - es - et - eu - ext - fa - ff - fi - fiu_vro - fj - fo - fr - frp - fur - fy - ga - gan - gd - gl - glk - gn - got - gu - gv - ha - hak - haw - he - hi - hif - ho - hr - hsb - ht - hu - hy - hz - ia - id - ie - ig - ii - ik - ilo - io - is - it - iu - ja - jbo - jv - ka - kaa - kab - kg - ki - kj - kk - kl - km - kn - ko - kr - ks - ksh - ku - kv - kw - ky - la - lad - lb - lbe - lg - li - lij - lmo - ln - lo - lt - lv - map_bms - mdf - mg - mh - mi - mk - ml - mn - mo - mr - mt - mus - my - myv - mzn - na - nah - nap - nds - nds_nl - ne - new - ng - nl - nn - no - nov - nrm - nv - ny - oc - om - or - os - pa - pag - pam - pap - pdc - pi - pih - pl - pms - ps - pt - qu - quality - rm - rmy - rn - ro - roa_rup - roa_tara - ru - rw - sa - sah - sc - scn - sco - sd - se - sg - sh - si - simple - sk - sl - sm - sn - so - sr - srn - ss - st - stq - su - sv - sw - szl - ta - te - tet - tg - th - ti - tk - tl - tlh - tn - to - tpi - tr - ts - tt - tum - tw - ty - udm - ug - uk - ur - uz - ve - vec - vi - vls - vo - wa - war - wo - wuu - xal - xh - yi - yo - za - zea - zh - zh_classical - zh_min_nan - zh_yue - zu -