Consilium Foederale Helvetiae
E Vicipaedia
Consilium Foederale, quod e septem hominibus constat, administrationem Helvetiae gerit. Consiliarii foederales a Convento Nationali (id est Consilium Civitatum et Consilium Nationale coniuncti) electi sunt. Unus consiliariorum foederalium praesis vicarii et insequenti anno praesis potestatem tempore dumtaxat annuam habet, quamquam praeses et praeses vicarius primus inter pares manent. Consiliarii septem divisionibus praesunt:
- Divisio foederalis negotiorum externorum nunc a Michelina Calmy-Rey ducta, quae anno 2007 est etiam Confoederationis praeses;
- Divisio foederalis negotiorum internorum nunc a Paschale Couchepin ducta;
- Divisio foederalis naturae, frequentiae, energiae et communicationis[1] a Mauritio Leuenberger ducta;
- Divisio foederalis defensionis, munimenti et ludi athletici nunc a Samuele Schmid ducta;
- Divisio foederalis Iustitiae et Publicae Disciplinae a Christophoro Blocher usque ad diem 31 Decembris 2007, quia Blocher die 12 Decembris 2007 a Convento Nationali non confirmatus est;
- Divisio foederalis aerarii nunc a Ioanne-Rodolpho Merz ducta;
- Divisio foederalis oeconomiae nunc a Dorothea Leuthard ducta.
Legatio pagorum Helvetiae Latinae (Francicae, Italicae et romancicae in consilio foederale est plerumque 2:5 aut 3:4 (raro 1:6). Ab anno 1959 secundum formulam quae dicitur magicam, consilium foederale constitutum est: : 2 Factio Liberalis Democratica (FDP), 2 Factio Socialistica Helvetica (SP), 2 Factio Popularis Christiana Democratica (CVP) ac 1 Factio Popularis Helvetica (SVP). Ab anno 2003 nova compositio est: 2 Factio Popularis Helvetica (SVP), 2 Factio Socialistica Helvetica (SP), 2 Factio Liberalis Democratica (FDP) et 1 Factio Popularis Christiana Democratica (CVP)
[recensere] Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad Homines qui in Consilio Foederali fuerunt spectant. |
- Pagina officialis (Anglice) et aliis sermonibus
- De Consilio foederale in Lexikon Historicum Helvetiae(Germanice, Francice, Italice)
- Electiones Consiliariorum Foederalum (PDF),
[recensere] Vide etiam
[recensere] Vide etiam
- ↑ cfr. traffico Latine frequentiam sonat in Luigi Castiglioni, Scevola Mariotti, Vocabolario della Lingua Latina, Latino - Italiano. Italiano - Latino, IV edizione a cura di Piergiorgio Parroni con CD Rom, Taurini anno 2007
Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes! |