Coniuratio 20 Iulii 1944
E Vicipaedia
20 Iulii 1944 in Germania praefecti militum conati sunt Adolfum Hitler necare. Ille autem levibus vulneribus acceptis impetui in suo praesidio "lupari" Germanice Wolfsschanze in Polonia sito superfuit. Quattuor autem militum praefecti qui coniurationi non intererant necati sunt.
Insidiator Nicolaus Schenk Comes de Stauffenberg praesidium iam reliquerat ut Berolini cum aliis militum praefectis seditionem in Hitler duceret. Impetu autem irrito atque Adolfo Hitler vivo seditio profligata est antequam incepit. Iam vesperi eiusdem diei Nicolaus de Stauffenberg comprehensus et paulo post supplicio affectus est.