Cerasus (pomum)
E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Cerasus
Cerasus ( - i, f.) est arbor generis Pruni familiae Roseacearum; sensu laxo, cerasus quoque est pomum huius arboris, drupa edulis. Praecipue duae sunt species indigenae in hemisphaero boreali, id est in America, Europa, et Asia:
- Prunus avium
- Prunus cerasus
[recensere] Descriptio
Cerasus est parvum fructum carnosum cum nucleo, forma sphaerica, colore saepe rubro, rubenti vel rubido, rare flavo. Pediculus longus est et appellatur cauda cerasi. In botanica cerasus est drupa.
[recensere] Cerasus apud antiquos
Athenaeus Naucratita disserit de cerasis in suis Deipnosophistis (2.50b–51b). Larensis, dives Romanus apud quem illi deipnosophistae edunt loquunturque, dicit Lucullum, ducem Romanorum qui Mithridatem atque Tigranem debellavit, cerasum ad Italiam primum transtulisse. Nomen quod Lucullus huic pomo dedit, cerasus, tractum est, ut ait Larensis, ex nomine urbis Κερασοῦντος Ποντικῆς (id est Cerasus provinciae Ponti) ex qua arbor ablata est.
[recensere] Nexus externus
Vicimedia Communia plura habent quae ad Cerasum spectant. |
Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes! |