Caseatilla
E Vicipaedia
Caseatilla (Hispanice: Quesadilla) est tortilla super caseum (saepissime mollem agrestem et Mexicanum qualis est caseus Chihuahuanus) carnem assam vel fabam replexa, dein aut in patella aut in oleo alto fricta, aut tosta, et nonnumquam iure Mexicano condita. Etiam fieri potest ex duobus tortillis, impensis aliis inter se farctis. Caseatillae in infulis cuneisve secatae tamquam gustatio apponi solent.
In Mexico proprio fiunt ex maiziis tortillis et caseo Oaxacano. Prope Mexicopolin alia impensa saepe in loco casei accedunt. Caseatillae "synchronizatae" quae dicuntur, ex duobus impensis praecipuis fiunt, saepissime perna et caseo, inter tortillas farinaceas—sunt igitur versioni Americanae proximae.