Aquilo (Kalevala)
E Vicipaedia
Aquilo (Finnice: Pohjola, a Pohja “septentrio”) locus in mythologia Finnica, regio arctoa, quae in mundo Kalevalae terra Lapponum est.
In vero mundo hic Aquilo partes Lapponiae et Caianiae antiquas comprehendit. Aquilo ut locus mythicus est fons malorum, terra borealis semper frigida et tenebrosa. Morbus et gelu ab hoc Aquilone derivant. Aquilo inimicus est terrae Väinölensi Kalevalanorum.
In mytho, Domina Aquilonis Louhi est, saga mala potestate magna. Seppo Ilmarinen faber magnus Samponem iussu Louhis fabricatur quem quasi dotem pro filia ei affert. Sampo mola copiae est tamquam Cornucopia, quae molit copiam Aquiloniales. Operculum molens symbolus caeli est, stellis variegatum, quod circum axem orbis terrarum volvit. Alii homines Kalevalenses filias Aquilonis petunt, sicut Lemminkäinen fortis et Väinämöinen sapiens magnus. Louhi alia miracula ab eis postulavit, exempli gratia Cygnum amnis Mortis sagitta transfigere. Quando procus denique filiam assecutus est, nuptiae et compotationes et dapes in atrio magno Aquilonis fuerunt.
Fundamentum axis mundi, radix huius “arbor mundi” erat, secundum mythologiam Finnicam, super horizonte septentrionali, in Aquilone. Fabricatio et reconditio Samponis et copiae a Louhe saga in monte magno in plagis tenebrosis Aquilonis; pugna et bellum ab homines meridionalibus in Samponem liberandum et appropriandum; et fragor subsequens Samponis et amissio operculi (qui fragor arboris mundi in polo septentrionali significat) simul constituunt magnam partem Kalevalae.