Traianus
E Vicipaedia
Marcus Ulpius Nerva Traianus (18 Septembris 53–9 Augusti 117), secundus eorum qui dicuntur "quinque imperatores boni" et unus ex imperatoribus omnibus optimis, fuit imperator Romanus ab anno 98 usque ad mortem. In regnum suum, Imperium Romanum ad maximum spatium finium pertinuit.
Index |
[recensere] De vita ad electionem ut imperator
Traianus erat filius Marci Ulpii Traiani, senatoris et ducis egregii, ex familia Romana nobili. Familia in provincia Baetica in Hispania consederat quondam prope extremum Secundum Bellum Punicum. Traianus ipse modo unus ex multis Ulpiis praeclaris in stirpe quae diu post mortem suam continuit.
Traianus Italicae natus est. Cum adulescens esset per acies exercitus ascendit, stipendia merens in aliquot regionum pugnacissimi finum imperii praeter Rhenum. Bella Domitiani contra Germanos ei interfuta sunt et quam unus ex ducibus primis Imperii agnitus est cum Domitianus anno 96 necatus est.
Fama sua ei bene servivit inter regnum Nervae, successoris Domitiani, qui invisus cum exercitu erat et eorum subsidio egit. Hic appellando Traianum successorem suum effecit aestivo 97. Imperator futurus Hadrianus erat qui nuntium adoptationis eius Traiano attulit, et sic favorem Traiani in reliqua parte vitae suae habuit. Cum Nerva 27 Ianuarii anno 98 mortuus sit, Traianus valde honoratus sine casu successit, secundus ille inter principes Romanorum qui extra Italiam nati sunt.
Nouus imperator a populo Romano magno cum fervore salutatus est, quem bene regendo et sine caede quae regnum Domitiani notaverat meruit. Multos qui iniuste a Domitiano inclusi erant liberavit et aliquantum praedii quod Domitianus publicaverat restituit, inceptus a Nerva antequam obiit. Favor populi tantus erat ut Senatus tandem Traiano dignitatem optimum donaret.
[recensere] De bello Dacico
Vero sicut miles Traianus praeclarissimus est. Anno 101 impetum ulciscendi causa Dacos dedit, et anno proximo Decebalum, rex eorum, suo parere impulit, postquam Traianus civitatem eius Sarmizegetusam ceperat. Deinde Traianus victor Romam rediit et dignitatem Dacici Maximi donatus est.
Decebalus autem rebellionem denuo ad fines incitare mox incepit, invitans ad regna septentrionalis Danuvii cum eo se iungere. Traianus denuo in aciem descendit, machinatores sui erigentes pontem ingentem super flumen, et anno 106 Daciam omnino vicit. Sarmizegetusa deleta est, Decebalus mortem sibi conscivit, et in situm veterem civitatis Traianus novam urbem nomine Colonia Ulpia Traiana aedificavit. Romanos in Daciam constituit et eam ut novam provinciam Imperii addidit.
Eodem tempore prope, regnum Nabataea, ultimo rege suo mortuo, exivit. Rex regnum Traiano legaverat, ut cum Dacia vinceretur, Imperium nova provincia Arabia Petraea potitus sit.
[recensere] De Traiano et Plinio
In septem annis sequentibus Traianus velut ciues regnabat, cum eodem clamore quam antea. Inter hoc tempus Traianus et C. Plinius Caecilius Secundus de Christianis inter se scripserunt. Imperator Plinium ab eis manum abstinere nisi aperte venerati sunt iussit. Aliquot aedificia, viae, monumentaque nova in Italia Iberiaque erexit. Magnificum Forum Traiani, includens Columnam Traiani, ad commemorandam victoriam in Dacia erectum , adhuc Romae stat. Etiam arcus triumphalis Emeritae, eo tempore civitas Lusitaniae, stat adhuc.
[recensere] De bello Parthico
Anno 113 ultimum bellum ingressus est, irritatus a Parthis qui regem inacceptabilem in regnum Armeniae posuerant, super quod ambo imperia principatum tempus Neronis abhinc communicaverant. Primus Traianus in Armenian progressus est et regem depulit et regnum ad Romam annexuit. Deinde ad meridiem in Parthiam ipsam progressus est et anno 116 urbes Babylonem, Seleuciam denique civitatem Ctesiphontem cepit. Ad Sinum Persicum perrexit unde Mesopotamiam esse provinciam novam imperialem denuntiavit et se esse nimis senem vestigiis Alexandri Magni ingredi deploravit.
Posteriore anno in Persiam transcendit et urbem Susam cepit. Traianus regem Osroem depulit et Parthamaspates in regnum posuit. Imperium Romanum amplius ad orientem numquam processit.
Hinc bellum et salus uterque Traianum defecit. Arx Hatra in flumine Tigris ei restitit, et Iudaei Mesopotamiique rebellaverunt. Traianus exercitum removere impulsus est. Requiescens in Cilicia et cogitans alium bellum contra Parthos, in morbum incidit. Salus sua degeneravit usque ad mortem suam aestivo 117. Hadrianus successor suus pronuntiavit, qui Mesopotamiam Parthiae reddidit sed omnes alias terras a Traiano victas conservavit.
Post regnum suum omnis imperator nouus a Senatu cum prece felicior Augusto, melior Traiano honoratus est. Dissimilis multis aliis dominis temporibus suis laudatis, existimatio Traiani ad hodiernum superat.
[recensere] Fontes de vita et principatu Traiani
- Aurelius Victor, De Caesaribus 13
- Dio, Historia Romana liber 68
- Epitome de Caesaribus 13
- Eutropius, Breviarium 8.2
- Plinius minor, Panegyricus Traiani
- Epistulae et praecipue liber X
[recensere] Bibliographia
- E. M. Smallwood, Documents Illustrating the Principates of Nerva, Trajan and Hadrian. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1966.
- Ronald Syme, Tacitus. Oxonii: Oxford University Press, 1958.