See also ebooksgratis.com: no banners, no cookies, totally FREE.

CLASSICISTRANIERI HOME PAGE - YOUTUBE CHANNEL
Privacy Policy Cookie Policy Terms and Conditions
Alexander Severus - Vicipaedia

Alexander Severus

E Vicipaedia

Imperator Alexander Severus
Imperator Alexander Severus

Gessius Bassianus Alexianus postea Marcus Aurelius Severus Alexander, dictus Alexander Severus, fuit imperator Romanus. Natus est in Phoenice urbe Arcae Caesareae in Syria die 1 Octobris 208. Parentes fuerunt Gessius Marcianus et Iulia Mamaea. Avia fuit Iulia Maesa.

Mater aviaque, cum Heliogabalum imperatorem gratiam popularem militaremque ob vitia et lasciviam immoderatam perdere animadvertissent, iuvenem Alexandrum instruxerunt, ut successor regni foret. Eum omnes artes rerum et publicarum et militarium docuerunt. Anno 221. mater aviaque eius obtinuerunt, ut Heliogabalus eum a.d.XVI.Kal. Iulias adoptaret Caesaremque nominaret et successorem legitimum esse declararet. Qui cum imperator factus esset, Augusti et Patris Patriae honoribus ornatus est.

Anno 222, Heliogabalo interfecto matris aviaeque conamine et senatus et populus iuvenem Alexandrum 13 annos natum ad summam rerum ascendere voluerunt. Caesar proclamatus est Id. Martiis die tertio tantum post Heliogabali mortem. Magna imperii pars in manibus matris eius erat, quamquam maxima auctoritate afficiebatur avia vera quasi imperatrix.

Statim ambae cum senatus auxilio imperii pecuniam curarunt, quae Heliogabalo imperante perdita erat, et leges correxerunt. Sed cum stipendia militaria minuta essent, Alexander non gratus exercitus parti fuit. Exemplo enim Septimii Severi reiecto velut temporibus Antoninorum renatis benevolentia atque consensu senatorum quam militum niti maluit. Itaque in ordine senatorio non afuerunt, qui rem publicam ea lege restitui posse sperarent, ut renovata inter principem atque patres concordia summus ordo ad imperium ascitus auctoritate floreret. Quae cum ita essent, quonam modo potestas principis cum commodis patrum congrueret, homo aequalis aetatis illius, Cassius Dio rerum gestarum scriptor exposuit. Perspicue enim in libro de rebus gestis Romanorum quinquagesimo secundo, cum Maecenatem oratione usum fecit apud Augustum, quid de re publica sentiret ipse, aperuit.

Rerum gestarum scriptores, sicut Cassius Dio, qui consul erat, tradiderunt Alexandrum quietum pacificumque fuisse.

Anno 225. a.d.V.Kal. Septembres Alexander Sallustiam Barbiam Orbianam in matrimonium duxit. Progeniem non habuerunt.

Anno 226. Iulia Maesa mortua est. Sic Iulia Mammaea unica, ut ita dicam, imperatrix facta est.

Anno proximo Orbiana in Africam relegata est (forsitan Iulia Mammaea id fieri iussit). Praeterea Seius Sallustius Orbianae pater necatus est, qui multos socios in exercitu habuit.

Alexandro regnante Sassanidae novum imperium condiderunt et Parthorum in limite orientali imperii Romani potentia aucta est. Etiam imperio Romano bellum inferre minati ex anno 230. Mesopotamiae provincias oppugnarunt Euphratem transeundo. Alexander cum exercitu anno 231. confecto bellum defendit. Damna immensa utrisque partibus illata sunt. Ideo, Artaxares I. Sassanius rex ex expugnatis provinciis recessit. Alexander hanc esse victoriam ratus anno 233. a.d.VII.Kal. Octobres triumphum egit.

Anno proximo, Germani finibus imperii septentrionalibus instabant. Alexander illuc copias suas duxit. Ad tempus obtinendum dona hostibus misit, quae res milites offendit (quorum antea minuta stipendia erant). In castris prope Moguntiacum sitis (quae civitas hodie Mainz appellatur) milites seditione facta Alexandrum Severum necarunt matremque eius. Maximinum Thracem imperatorem proclamaverunt. Alexander cum interfectus est, 26 annos natus erat.

Alexander Severus primus imperator fuit qui Christianos honore dignos haberet. Sunt qui dicant Alexandrum Christi templa aedificare et inter deos eum numerari voluisse Romanos.

Imperatores Romani
Augustus - Tiberius - Caligula - Claudius - Nero - Galba - Otho - Vitellius - Vespasianus - Titus - Domitianus - Nerva - Traianus - Hadrianus - Antoninus Pius - Marcus Aurelius - Lucius Verus - Avidius Cassius (usurpator) - Commodus - Pertinax - Didius Iulianus - Pescennius Niger (usurpator) - Clodius Albinus (usurpator) - Septimius Severus - Caracalla - Macrinus - Diadumenianus - Elagabalus - Alexander Severus - Maximinus Thrax - Gordianus I - Gordianus II - Pupienus - Balbinus - Gordianus III - Philippus Arabs - Decius - Herennius Etruscus - Hostilianus - Trebonianus Gallus - Volusianus - Aemilianus - Valerianus - Gallienus - Saloninus - Claudius Gothicus - Quintillus - Aurelianus - Tacitus - Florianus - Probus - Carus - Carinus - Numerianus - Diocletianus - Maximianus - Constantius Chlorus - Galerius - Constantinus I - Licinius - Flavius Valerius Severus - Maximinus - Maxentius - Domitius Alexander (usurpator) - Constantius II - Constantinus II - Constans - Magnentius (usurpator) - Iulianus - Iovianus - Valentinianus I - Valens - Procopius (usurpator) - Gratianus - Valentinianus II - Magnus Maximus (usurpator) - Theodosius I - Eugenius (usurpator) - Honorius - Constantius III - Priscus Attalus (usurpator) - Constantinus III (usurpator) - Iovinus (usurpator) - Valentinianus III - Ioannes (usurpator) - Petronius Maximus - Avitus - Maiorianus - Libius Severus - Anthemius - Olybrius - Glycerius - Iulius Nepos - Romulus Augustus


aa - ab - af - ak - als - am - an - ang - ar - arc - as - ast - av - ay - az - ba - bar - bat_smg - bcl - be - be_x_old - bg - bh - bi - bm - bn - bo - bpy - br - bs - bug - bxr - ca - cbk_zam - cdo - ce - ceb - ch - cho - chr - chy - co - cr - crh - cs - csb - cu - cv - cy - da - de - diq - dsb - dv - dz - ee - el - eml - en - eo - es - et - eu - ext - fa - ff - fi - fiu_vro - fj - fo - fr - frp - fur - fy - ga - gan - gd - gl - glk - gn - got - gu - gv - ha - hak - haw - he - hi - hif - ho - hr - hsb - ht - hu - hy - hz - ia - id - ie - ig - ii - ik - ilo - io - is - it - iu - ja - jbo - jv - ka - kaa - kab - kg - ki - kj - kk - kl - km - kn - ko - kr - ks - ksh - ku - kv - kw - ky - la - lad - lb - lbe - lg - li - lij - lmo - ln - lo - lt - lv - map_bms - mdf - mg - mh - mi - mk - ml - mn - mo - mr - mt - mus - my - myv - mzn - na - nah - nap - nds - nds_nl - ne - new - ng - nl - nn - no - nov - nrm - nv - ny - oc - om - or - os - pa - pag - pam - pap - pdc - pi - pih - pl - pms - ps - pt - qu - quality - rm - rmy - rn - ro - roa_rup - roa_tara - ru - rw - sa - sah - sc - scn - sco - sd - se - sg - sh - si - simple - sk - sl - sm - sn - so - sr - srn - ss - st - stq - su - sv - sw - szl - ta - te - tet - tg - th - ti - tk - tl - tlh - tn - to - tpi - tr - ts - tt - tum - tw - ty - udm - ug - uk - ur - uz - ve - vec - vi - vls - vo - wa - war - wo - wuu - xal - xh - yi - yo - za - zea - zh - zh_classical - zh_min_nan - zh_yue - zu -