Statius
E Vicipaedia
Vide etiam paginam fere homonymam: Caecilius Statius
Publius Papinius Statius fuit poeta Romanus Domitiani imperatoris coaevalis; natus est anno 40 p.C.n. Neapoli, patre grammatico; post mortem eius Romam migravit ut poeta fieret.
Praeter carmen epicum 12 librorum Thebais inscriptum et carmen de Achille composuit, cuius carminis tantummodo duo libri exstant.
Carminum minorum eius, quae occasione data composuit quaeque Silvae inscripta sunt, quinque libri nostrae aetati traditi sunt, quibus patroni poetae factaque eorum praecipue celebrantur. Agitur de hominibus, animalibus, rebus, occasionibus hilaribus atque tristibus.
Nihil forsitan melius conscripserit his quidem Silvis. Quorum carmina singula tam celeriter confecit, ut non modo solutior et minus aequabilis, sed alacrior etiam solito liberiorque videatur. Familiaritatis etiam vestigia reliquit et, qui prolem ipse non haberet, is nonnullis versibus illud, quod in liberis mirabile est, attigit, cuius rei exemplo alteri inter poetas veteres nemo est nisi Martialis.
Scripsit etiam solita quidem iactantia, sed virili saepius versu septimum alterius libri carmen in honorem Lucani poetae natalicium. Cuius in fine magnifico proposito anima Lucani post mortem eo evehitur, quo maximae solum animae perveniant. Videtur enim procul orbe terrarum sepulcroque contemplato subridere aut in elysio Pompeiis comitantibus Catonibusque de eis, qui ad Pharsalum dimicaverunt, carmen sublime canere. Tartaro autem procul respecto magnanimus poeta audire dicitur, quid umbrae nocentium querantur, et Neronem admirare pallidum facesque ab ultrice matre concussas reformidantem.
Statio Martialem notum fuisse apparet, sed mentionem eius non facit, qua de causa inimicitiam inter poetas fuisse sunt qui opinentur. Obiit anno 95 vel 96.
Index |
[recensere] Opera
[recensere] Exempla
Omnia functa
aut moritura vides: obeunt noctesque diesque
astraque nec solidis prodest sua machina terris
Nam populus mortale genus plebisque caducae
quis fleat interitus?[1]
[recensere] Fortuna
Papinius Statius delectus est a Dante Alighieri ut perficeret suum purgatorium iter.
[recensere] Notae
- ↑ Stat.silv. II,1,210sqq.
Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes! |