Sixtus IV
E Vicipaedia
Sixtus IV, O.F.M. | ||
---|---|---|
Nomen | Franciscus della Rovere | |
Terminus | 1471–1484 | |
Predecessor | Paulus II | |
Successor | Innocentius VIII | |
Natus | (21 Iulii 1414 |
|
Obiit | 12 Augusti 1484 |
|
Index paparum |
Sixtus IV (humili loco natus Franciscus della Rovere, die 21 Iulii 1414 in Liguria apud Savonem; obiit die 12 Augusti 1484) fuit Papa a die 9 Augusti 1471.
Index |
[recensere] Vita
Franciscus della Rovere, frater Franciscanus, apud multas universitates studuit. Die 14 Aprilis 1444, doctor theologiae Patavii factus est, ubi postea docuit, etiam in Bononia, Florentia, Papia, Perusia, et Saena Iulia.
Die 19 Maii 1464, fratrum Franciscanorum magister factus est, et die 18 Septembris 1467 a papa Paulo II Cardinalis Sanctae Romanae Ecclesiae.
Multa opera theologiae scripsit, e.g. tractus De potentia Dei et De sanguine Christi.
[recensere] Pontificatus
Die 26 Aprilis 1478 papa Sixtus IV coniurationem contra familiam Medici cum auxilio familiae Pazzi adversae Medici fecit. In ecclesia Sancta Maria Floris Florentiae Laurentius de' Medici vulneratus et fratrer eius Iulianus necatus est.
Papa Sixtus IV praeclarissimam aediculam in Civitate Vaticana aedificare fecit, quo praeclarissimos pictores et sculptores aetate sua vocavit (Verrocchio, Botticelli, Pinturicchio, Peruginus, etc.). Haec aedicula ad suum honorem Aedicula Sixtina appellatur (Italice: Cappella Sistina ; Anglice: Sistine Chapel).
[recensere] Sixtus IV in litteratura
Epitaphium Sixti IV, fautoris bellorum per totam paeninsulam Italiae, sic scripsit Marullus:
- Senserat Ausoniam vix dum bene foedere iungi
- Cum 'Perii!' Xystus dixit et interiit.
- Marullus, Epigrammata 1.30.
- Cum 'Perii!' Xystus dixit et interiit.
[recensere] Vide etiam
[recensere] Nexus externus
Vicimedia Communia plura habent quae ad Sixtum IV spectant. |
Haec stipula ad papam aut ad petitorem magistratus papae spectat. Amplifica, si potes! |