Pius I
E Vicipaedia
Pius PP. I | ||
---|---|---|
Nomen | Pius | |
Terminus | 140 | |
Predecessor | Sanctus Hyginus | |
Successor | Sanctus Anicetus | |
Natus | Ignotus |
|
Obiit | 154 |
|
Index paparum |
Pius I Papa fuit ab anno probabiliter 140 usque ad annum 154.
Index |
[recensere] Vita
Pius primus ( nomen quod significat " colens deos parentesque") fuit decimus Ecclesiae Catholicae Papa in medio secundo saeculo. Tempora pontificatus non constant, quamquam Annuarius Vaticanus anni 2003 notant 142 vel 146 ad 157 vel 161,tamquam multa eventa illius temporis. Scimus pro certo tamen sanctum Polycarpum Smyrnae mortuum esse in anno 156 et in anno ante mortem venit Romam ut Papae Aniceto obveniret, qui Pio I successit.
Tradunt natum in Aquileiam, in Septentrionali Italia, filium cuiusdam Rufini, qui natus sit tamen in Aquileia, secundum "librum Pontificalem". Alii ferunt servum natu fuisse sed libertum factum.
Creatus est Papa post tres dies ieiunii orationesque pro fidelibus Romanis in ludu novi ponteficis, qui sucessit sancto Higino, anno ante mortuo.
[recensere] Mors
Quidam auctores dicunt Romae eum martyrium pati, sed hoc non probatur. Notant Canon Muratori atque Catalogus Liberiani eum fratrem Hermae fuisse, auctoris textus "Pastor Hermae":
- "e temporibus nostris in urbe roma herma conscripsit sedente cathetra urbis romae aecclesiae Pio eps fratre eius Hermas"
Qui hunc textum scripsit se servum pristinum dicit, ex quo quidam coniiciunt ambo Hermam Piumque libertos fuisse.
Dies feriae est 11 Iulii.
[recensere] Pontificatus
Pontificatus signatur conversione Iudeorum et haeresibus Marcionis Cerdonisque. Pio primo pontefice, tres heresiarchae doctrinas ecclesiae catholicae contrarias in fideles Capitis imperii, Romae, propagare quaerebant
- Gnosticus Valentinus, qui ,Papa Higinio regnante,in haeresim inibat, disciplinam propagare perrexit, sine maioribus successibus.
- Agebat etiam illo tempore gnosticus Cerdo.
- Alius haeresiarchus qui, Pio I Pontefice, Romam venit Marcio fuit. Excommunicatus a Papa, Marcio sectam qui illius aevii ecclesiam reformaret condidit. Marcio autem negabat duplicem naturam Christi, humanam divinamque.
[recensere] Ecclesiae vita
Romam venerunt, Pio Primo Pontefice, praecipui homines illius temporis Ecclesiae, ut Sanctus Iustinus. Quod signum est Romanam Communitatem insignem in omni Ecclesia fuisse. Pius Primus statuit Iudeos conversos baptizatosque in Ecclesia fuisse posse. Tradunt Pium duas ecclesias erexisse " titulum Pudentis" et "titulum Praxedis." Titulus Pudentis hodie nota est ut " Chiesa santa Pudenziana " Videtur eum etiam baptisterium construxisse ad hanc ecclesiam et episcopum fuisse in his aedibus. Quae ecclesiae in saeculo quarto(IV) basilicis christianis suffectae sunt post Constantini pacem
[recensere] Nexus externi
Haec stipula ad papam aut ad petitorem magistratus papae spectat. Amplifica, si potes! |