Servius Sulpicius Rufus
E Vicipaedia
Servius Sulpicius Rufus (circa 105 a.C.n.–43 a.C.n.), "longe omnium in iure civili princeps" (Cicero), fuit vir publicus Romanus, qui consulatum anno 51 a.C.n. gessit.
Index |
[recensere] De familia
Servius Sulpicius Quinti filius Rufus e tribu Lemonia, patricia gente Sulpiciorum ortus est, quae, primo saeculo a.C.n. quidem, duos ramos praecipuos, cognominibus Rufo et Galba distinctos, praebuit. E qua gente Galba imperator originem traxit. Filium e Postumia uxore genuit, quem Cicero magni aestimabat atque sibi ut generum exoptavit. An Sulpicia poeta huius filia vel neptis fuerit incertum est.
[recensere] De adolescentia et studiis
Servius Rufus aequalis et familiaris Ciceronis fuit: simul eloquentiae atque arti oratoriae studuerunt, una Rhodum ad rhetores ac philosophos Graecos audiendos circa annum 78 a.C.n. profecti sunt: "in eisdem exercitationibus ineunte aetate fuimus". Sed, cum Sulpicius sensisset se parem Ciceroni oratorem numquam fore, maluit in iure civili primus omnium esse. Bonus orator tamen fuit : nam tres orationes Sulpici tempore Quintiliani adhuc legebantur, qui acumen earum laudat.
Magistri iuris civilis Romae ei fuere Lucius Lucilius Balbus et Gaius Aquilius Gallus.
[recensere] De Sulpicio iurisconsulto
Servius Sulpicius in Digestis saepe memoratur ac paene 180 volumina de iure scripsisse traditus est. De quibus nihil ad nos pervenit nisi brevia excerpta in Aulo Gellio. Nonnullos libros titulo tenus novimus: librum de Dotibus, duos minimum libros de Sacris detestandis, alium de locis quos apud Mucium Scaevolam reprehendebat (Scaevola iurisconsultus Romanus maximus ante Sulpicium fuerat tam in iure civili quam in iure pontificio ). Primus omnium certe commentarios de Edicto praetoris edidit. Nam Lex XII Tabularum Ciceronis tempore in usu iudiciorum esse desierat: edictum praetoris initio anni promulgatum ius novum erat ex quo iudices sententias dicebant.
Praecipue tamen rationem novam, id est dialecticam quam ex philosophis Graecis perceperat, iuri Romano adhibuit. Ita definitionbus ac distinctionibus accuratissimis usus est, consequentia ex principiis deduxit. Primo apud eum ius ars facta est cum antea usus sine ratione fuerat. Nam iurisconsulti priores casus quam plurimos colligere ac enumerare contenti erant, Sulpicius vero corpus iuris in genera et species digerere voluit. Haec Cicero : ipsi per nos iudicare velimus sed non possumus.
Inter discipulos eius Alfenus Varus et Aufidius Namusa memorandi sunt.
[recensere] De cursu honorum
Anno 65 a.C.n. praetor fuit, sed cum, post intervallum solitum trium annorum, consulatum anni 62 petisset, a Licinio Murena superatus est, qui pecunias suffragiorum emendorum causa largitus erat. Quod, quamquam illo tempore a fere omnibus petitoribus fiebat, tamen lege de ambitu cavebatur. Itaque Sulpicius Rufus Murenam ambitus accusavit et in ius vocavit, ne comitia rata essent. Accusator cum eo Marcus Cato, vir magnae auctoritatis et unus ex optimatium ducibus, fuit.
At Cicero, etsi Servi Sulpici amicus, cum videret Rempublicam Romanam coniuratione Catilinae in discrimine maximo esse nec duobus iustis consulibus carere oportere, Licinium Murenam defendere constituit, ne mali cives in desertam Rempublicam impetum facerent: nam eo ipso anno, Cicerone consule, Catilina et ipse consulatum frustra petiverat. Oratio Pro Murena hodieque extat ac summa delectatione legitur. Qua occasione ars oratoria scientiam iuris vicit: nam, Ciceronis gratia, utilitas publica ius, aequitatem et iustitiam superavit. Murena enim, quamquam lege de ambitu culpa non vacabat, absolutus est ac comitia eius rata fuere.
Itaque anno 51 demum Servius Sulpicius fuit consul. Eo anno, Pompei partibus favit ; nihilominus de Caesare bene meritus est, dum collegae Marcello resistit, qui leges adversus Caesarem ferre conabatur. Bello civili ineunte diu haesitavit quas partes sequeretur atque Ciceronem litteris adhuc extantibus consultavit, quidnam agendum esset. Post pugnam ad Pharsalum, ad Caesarem tandem se convertit et cum eo in gratiam rediit. Itaque anno 46/45 Achaiam provinciam rexit.
Anno 43 mense Ianuario a senatu ob auctoritatem nominis et aetatis, etsi gravi morbo adfectus, Servius electus est qui ad Marcum Antonium cum duobus collegis legatus de pace mitteretur. Nam eo tempore Antonius Galliam Cisalpinam Decimo Iunio Bruto eripere volebat atque eum Mutinae obsessum retinebat. Sed, sive ultimis diebus Ianuarii sive primis Februarii, viribus deficientibus, Servius Sulpicius antequam ad castra Antonii perveniret mortuus est.
Consul Pansa laudationem funebrem in senatu pronuntiavit, et statuam ei in Rostris statuendam censuit. Servilius vero Isauricus consularis negavit statuam esse decernendam quoniam morbo, non ferro, consumptus esset. Tum Cicero nonam Philippicam habuit et obtinuit ut veteri amico suo Sulpicio Rufo et statua aenea pedestris in Rostris et sepulcrum publicum in Esquiliis decernerentur; quae statua etiam sub imperatoribus remansit ac memoriam Sulpici posteris aetatibus tradidit.
[recensere] De homine et amico.
Erat homo integerrimus ac studiis deditus. In primis amicitiae officia religiose colebat : nam ex tot scriptis duae tantum epistulae ad Ciceronem missae supersunt, quarum una post mortem filiae Tulliae eum consolari conatur.
In oratione Pro Murena Cicero, dum vult ostendere bellicas virtutes Murenae ad consulatum petendum iuris scientia potiores esse, ius civile saepe a se alias laudatum irrisit. Nam ibi descripsit artem in verborum cavillationibus consistentem, quibus innocentia, velut laqueis, captaretur (hodieque multi homines antiquum ius Romanum nimis verborum ac formularum tenax fuisse arbitrantur). Sed fides officii religiose servata Ciceronem saepe huc adduxit, ut multa patronus diceret contra atque sentiret. Longe alia vera eius opinio de Sulpicio erat : pulcherrime enim scripsit eum non tam iuris consultum quam iustitiae consultum esse. Ita omnia semper ad aequitatem Sulpicius referebat !
[recensere] Fontes
- Cicero, Brutus, 150-157.
- Epistulae ad familiares, libro quarto necnon tertio decimo.
- Philippica nona.
- Pro Murena
- Pro rege Deiotaro, 32.
- Gaius, Institutiones, I,188 et III,183.
- Aulus Gellius, libro quarto Noctium Atticarum, capitibus 1-4, necnon II,10 ; VII 5 et 12 ; XII,13,21.
- Quintilianus, libro tertio de Institutione oratoria capite octavo (V), necnon libro quarto 2,CVI, libro sexto 1,XX, libro septimo 3,XVIII, libro nono 4,XXXVIII, libro decimo 1,XXII et 5,IV et 7,XXX, libro duodecimo 3,IX et 10,XI.
- Suetonius, De Vita Caesarum, in Vita Divi Iuli, capitulo 29.