43 a.C.n.
E Vicipaedia
Millennia: | millennium 2 a.C.n. · millennium 1 a.C.n. · millennium 1 |
---|---|
Saecula: | saeculum 2 a.C.n. · saeculum 1 a.C.n. · saeculum 1 |
Decennia: | decennium 6 a.C.n. · decennium 5 a.C.n. · decennium 4 a.C.n. |
Anni: | (51 a.C.n.) · 50 a.C.n. · 49 a.C.n. · 48 a.C.n. · 47 a.C.n. · 46 a.C.n. · 45 a.C.n. · 44 a.C.n. · 43 a.C.n. · 42 a.C.n. · 41 a.C.n. · (40 a.C.n.) |
Annus 43 a.C.n.
43 a.C.n. (XLIII a.C.n.) = 710 a.U.c.
Index |
[recensere] Eventa
[recensere] per loca
[recensere] Roma et Italia.
Vibio Pansa et Aulo Hirtio consulibus.
- Mense Ianuario : Marcus Antonius, dum ei Galliam Cisalpinam eripere vult, Decimum Iunium Brutum Mutinae obsidet. Senatus legatos de pacis condicionibus ei mittit. Simul tamen exercitus in armis adversus eum sub consulibus et Octaviano paratos habet.
- Die 1 Ianuarii Cicero quintam Philippicam adversus Marcum Antonium in senatu habuit, die vero quarto Ianuarii sextam apud populum.
- Die 7 Ianuarii imperium Octaviano nondum XX annos nato a senatu delatum est : pro praetore enim exercitui veteranorum praefuit quem privatus sponte sua contraxerat.
- Die 3 Februarii : octava Philippica.
- Die 4 Februarii : nona Philippica.
- Mense Aprili : post pugnam ad Mutinam Marcus Antonius victus cum paucis militibus fugit. Quin etiam hostis publicus a senatu iudicatus est. At consules ambo perierunt, Hirtius in acie, Pansa paulo post ex vulneribus. Respublica sine capite erat ! Praeterea Octavianus et Decimus Brutus inter se amici non erant : itaque Octavianus leges accipere a Bruto noluit, qui solus Antonium persecutus est.
- Die 21 Aprilis : quarta decima Philippica (et ultima nobis tradita) eo ipso die habita quo pugnatuma ad Mutinam.
- At Ventidius Bassus praetor qui dilectum in agro Picenti Antonii iussu habuerat, tres legiones novas Marco Antonio adduxit. Ipse Antonius, ergastulis patefactis, in itinere servos et gladiatores secum rapuerat : ita brevi tempore exercitum non spernendum habuit. In Galliam Narbonensem iter facit ad Marcum Aemilium Lepidum et post colloquia in castra eius recipitur. Lepidus quidem a senatu hostis et ipse iudicatur sed Asinius Pollio, qui Hispaniam ulteriorem regebat, auxilum suum eis pollicetur.
- Mense augusto Octavianus cum exercitu Romam iter facit et militibus armatis ad portas minantibus a senatu consulatum exigit : ita nondum annos XX natus consul fit, cum Quinto Pedio collega (qui et ipse nepos erat Caesaris sororis). Eodem tempore cum Lepido et Antonio societatem imperii iniit.
- Lege Pedia (a Quinto scilicet Pedio lata) omnes homines qui coniurationi adversus Caesarem interfuissent et caedis eius participes fuissent igni et aqua interdicti sunt (id est : eorum bona publicata sunt ac cuivis eos necare licebat).
- Mense novembri : secundus triumviratus id est societas inter Marcum Antonium, Lepidum et Octavianum adversus Caesaris interfectores lege Titia sanctus est : triumviri reipublicae constituendae creati sunt cum imperio summo (imperio maiore quam consulum qui a triumviris designabantur).
- Postquam triumvir factus est Octavianus consulatum abdicavit : fine anni consules fuerunt Ventidius Bassus (qui initio anni praetor fuerat) et C. Carrinas.
[recensere] Asia minor.
- Mense Ianuario Gaius Trebonius, proconsul Asiae et unus ex coniuratis qui Caesarem necaverant, insidiis Publii Cornelii Dolabellae, proconsulis Syriae interficitur. Qui consul anno priore fuerat et Marco Antonio favebat. Provincias Orientis itaque occupare volebat antequam a Bruto Cassioque tenerentur.
- Cum autem Dolabella in suam provinciam, Syriam, intrare voluit, omnes exercitus in imperio C. Cassii repperit. Circumventus Laodiceae obsessus est ac sibi ipse mortem conscivit.
[recensere] Graecia, Illyricum, Macedonia
- Marcus Iunius Brutus bellum adversus Marcum Antonium gerens, provinciam Macedoniam a proconsule Hortensio recepit atque praeoccupavit ; item milites Publii Vatinii proconsulis Illyrici ad se transeuntes recepit. Itaque cum Gaius Antonius Marci frater, cui anno priore Macedonia a senatu decreta erat, in provinciam ire voluit, captus ab inimicis est. Brutus litteras de rebus gestis mense februario ad senatum misit, qui auctore Cicerone ei publice gratias egit.
[recensere] Gallia
- Lugdunum conditum est
[recensere] Nati
- Publius Ovidius Naso, poeta Romanus (mortuus 18 p.C.n.)
[recensere] Mortui
- Servius Sulpicius Rufus, scientia iuris clarissimus, amicus Ciceronis, consul anno 51 a.C.n. fuerat..
- Gaius Trebonius.
- Publius Cornelius Dolabella, proconsul Syriae, qui gener Ciceronis fuerat.
- Decimus Iunius Brutus
- Aulus Hirtius et Caius Vibius Pansa consules ambo interierunt post pugnam ad Mutinam. Cum illis viris Respublica periit.
- Quintus Pedius, collega Octaviani in consulatu.
- 7 Decembris — M. Tullius Cicero orator Romanus (natus 106 a.C.n.)
- Verres, in quem Cicero Verrines scripserat, eodem anno quo accusator interiit.