Schola Latina Universalis
E Vicipaedia
"Schola Latina Universalis" est schola linguae Latinae quae Interreti invenitur et quae offert unam disciplinam, vivam perennem linguam Latinam, ac docet methodo Clementis Desessard "Lingua Latina sine molestia". Duae optiones praebentur, alia lentior, quae duobus annis scholasticis absolvitur, alia intensiva, uno anno scholastico. Institutio fit initio sive Anglice sive Hispanice, postea demum tantum Latine.
Cursus, titulo "Sermo Latinus", quo natura exprimitur eorum activa, offeruntur prorsus gratis, et sunt omnibus destinati qui Latine discere cupiant, maiorum nostrorum linguam, ideo ut possint non solum scripta legere intellegendo sed etiam scribere sine difficultate et loqui volubiliter in omnibus occasionibus ut in vitam activam atque usum cottidianum ea redigatur.
Scholae auctor est Albinus et magister A. Gratius Avitus.