Schola
E Vicipaedia
Schola institutio est, in qua discipuli erudiuntur.
Index |
[recensere] De scholis romanis
Imperii Romani temporibus omnia fere municipia curaverunt, ut liberi pretio vel parvo vel etiam nullo in scholis, quas ludi litterarii nomine instituissent, elementa discerent. Plerique magistri in pergulis ad fora municipiorum sitis docere solebant, cum interea parentibus divitioribus servi eruditi saepe pro magistris erant privatis.
His in scholis liberi primum litteras Latinas, tum Graecas discebant. Siquis discipulus bonus fuit, eum magister praemio donavit, sin malus, verberavit. Post annum quintum discipuli legere et scribere potuerunt. Computare autem numeris Romanis admodum difficile erat, itaque discipuli aliqua ex parte ratiocinando quoque instruebantur.
Post ludum qui artibus bonis operam dare vellent, apud grammaticos opera scriptorum magnorum legerunt. Ex quibus grammaticis nemo melius est notus illo Orbilio plagoso, quem Horatius in alterius libri epistula prima, versu 70. sq., commemoravit.
Grammaticis autem exauditis apud rhetores, quorum perpauci tantum et in maximis quidem urbibus illustrissimisque fuerunt, adulescentuli, qui quidem pretium eruditionis maximum solvere possent, artibus trivii studebant.
Rhetorem autem in urbe Roma primum Vespasianus imperator Quintilianum Calagurritanum instituit. Rhetorum sedes praecipuae saec.p.Chr.n.IV. et V. Augustae Treverorum et Burdigalae (ubi Ausonius docuit), Arelati, Mediolani (ubi Augustinus), Romae, Karthagine, Alexandriae, Antiochiae (ubi Libanius), Nicaeae, Nicomediae Constantinopolique erant.
Sed ne filiae quidem ex divitibus parentibus natae ab eruditione et ab artibus imprimis pingendi et musicis alienae fuerunt, ut Ovidius illud sunt tamen et doctae, rarissima turba, puellae exclamare potuerit (ars II.281).
[recensere] De scholis medio quod dicitur aevo institutis
[recensere] De scholis inde a litteris renatis institutis
[recensere] Sententia
Non scholae, sed vitae discimus.
Non vitae sed scholae discimus. Lucius Annaeus Seneca Iunior (Epistulae morales ad Lucilium 106, 12)
[recensere] Index scholarum
Vide Index scholarum.
[recensere] Vide etiam
- Universitas
- Non vitae sed scholae discimus
- Magister
- Stowasser
- Lateinschule
- Ars docendi
- Schola Latina Universalis
- GGF Verdandi
[recensere] Nexus externus
- Reditus Taciti - Germania II vel: Quid Tacitus a puellis Warendorpiensibus de vita Germanorum discat
- Gymnasium Freiherr-vom-Stein omnibus lectoribus salutem plurimam dicit !
- latein.sourceforge.net
- kloster-metten.de
- Pagina de schola romana, theodisce
Haec stipula ad universitatem aut scholam spectat. Amplifica, si potes! |