Plato
E Vicipaedia
Plato (Graece Πλάτων) (Athenis natus 428 a.C.n., mortuus 348 a.C.n.), fuit philosophus Graecus, discipulus Socratis, et magister Aristotelis.
Index |
[recensere] Vita
Vita Platonis haud bene nota est. Erat ei origo a nobili familia, inter cuius familiares et erat Codrus rex ultimus Athenarum. Duo ei erant fratres Adimantus et Glauco, sororque Pôtôné, quae erat mater Speusippi. Verum nomen Platonis Aristoclès: Plato cognomen est nam fuit ei frons latus.
Annos natus viginti, Plato fuit discipulus Socratis; tendebat quoque ad honores, at vita politica civitatis eum decepit.
[recensere] Theoria Formarum (vel Specierum)
[recensere] Dialogi socratici
In primis suis dialogis (Alcibiades secundus, Io, Hippias minor, Euthyphro, etc.), Plato facit Socratem quaerentem essentiam rerum (exempli gratia, essentia scientiae, Boni, etc.). At ii dialogi saepe aporetici sunt.
Quaestio Socratis (vel Platonis) est : quae forma sit, per quam res sit quae est ? Ad quam responsio est formam rei definitio esse eiusdem rei.
Socrates igitur inventor definitionis est. Via inveniendi definitionem sua est dialectica : ab omnibus quaeret num aliquid inmutabile et aeternum sit, at responsiones semper sunt contrariae.
[recensere] Scientia, opinio, sensus
Sophistae, singulatim Protagoras, veritatem, naturam rerum, subiecta experientiae uniuscuiusque putabant. Plato contra, solum δοξα (speciem) subiectam esse experientiae habebat et ad veritatem solum cogitatione pervenire. Nam errorem sophistarum dicebat esse δοξα et επιστημη, subtilem rationem naturae rerum, aequales inter se aestimare.
[recensere] Bonum et Formae
[recensere] Cosmologia
[recensere] Ethica et philosophia politica
More aliorum adulescentium nobilium originum, vita Platonis destinabatur rei publicae. Huius ille et affectio et indignatio sentibat, cum civiltas corrupta esset. Magis offendebatur a damnatione Socratis, qua descripsit in Apologia Socratis.
Quoniam philosophi cogitant de iudicio iustitiae iniustitiaeque necessarius credebat politicos philosophos esse vel politicos philosophiam discere.
[recensere] Dialogi Platonis
- Alcibiades primus
- Alcibiades secundus
- Apologia Socratis
- Charmides
- Convivium sive Symposium
- Cratylus
- Crito
- Critias
- Euthydemus
- Euthyphro
- Gorgias
- Hippias maior
- Hippias minor
- Io
- Laches
- Leges
- Lysis
- Meno
- Parmenides
- Phaedo (vide etiam Phaedon Elidensis)
- Phaedrus
- Philebus
- Politicus
- Protagoras
- Res publica
- Sophista
- Theaetetus
- Timaeus
[recensere] Pseudoplatonica
- Amatores sive De philosophia
- Axiochus de morte
- Clitophon
- De iusto
- De virtute
- Demodocus
- Eryxias
- Halcyon
- Hipparchus
- Minos
- Sisyphus
- Theages