Georgius Gagarin
E Vicipaedia
Georgius (vulgo Iuri) Alexii filius Gagarin (Russice: Юрий Алексеевич Гагарин, Jurij Alekseevič Gagarin; natus 9 Martii 1934, mortuus 27 Martii 1968) fuit astronauta vel cosmonauta Sovieticus qui primus in spatium praeter orbem terrarum iactus est die 12 Aprilis 1961.
[recensere] Biographia
Georgius, vulgo Iuri dicitur, Gagarin natus est 9 Martii anni 1934 in vico Klušino prope urbem Gžatsk (quae ab anno 1968 Gagarin vocatur) regionis Smolenscensis, in familia rustica. Anno 1951 studium suum in schola selluraria et in schola iuventus operarii prospere complevit. Dein missus est in scholam technicam specialisatam industrialem Saratoviensem, ibi studium complevit anno 1955. Tempore studii sui in illa schola technica Gagarin etiam in circulo aviatico studebat. Ab anno 1955 in schola militari aviatorum studebat, anno 1957 suum studium in illo instituto educationis complevit et dein in aviatione militari sustenabat munus. Anno 1960 Gagarin, aviator ingeniosus et fortis, factus est membrum catervae cosmonautarum.
12 Aprilis anni 1961 Garagin factus est primus homo, qui volatum in spatium cosmicum fecit. Eius navis cosmica Vostok, i.e. Oriens, vocatur. Cosmonauta, cuius volatus 1 h. 48 min. durabat, Tellurem circumvolavit et cessim prospere regressus est.
Post volatum suum, Gagarin suum exercitationem cosmonautae continuavit, in educatione exercitationeque aliorum cosmonautarum et in curatione volatuum cosmicorum participavit. Mense Februarii anni 1968 complevit studium suum in Academia Militari-Aerea, Moscuae locata.
Gagarin se etiam ad activitatem publicam applicavit. Multas terras mundi visitavit. Fuit membrum Sovieti Supremi URSS. Ab anno 1966 erat socius honorarius Academiae Internationalis Astronauticae et Explorationis Spatii Cosmici. Affectus est praemiis supremis patriae suae (e.g., 14 Aprilis 1961 datus est titulum Herois Unionis Sovieticae) certartumque aliarum terrarum.
Aviator et cosmonauta Gagarin mortuus est 27 Martii anni 1968, catastrophae aeroplani causa, quae tempore eius volatus exercitatorii prope vico Novosiolovo regionis Volodimiriensis accidit. Moscuae affectus est sepultura.
[recensere] Fons
[recensere] Nexus externus
Vicimedia Communia plura habent quae ad Georgium (Iuri) Gagarin spectant. |