Gemma (lapis)
E Vicipaedia
Gemmae dicuntur lapides pretiosi aut mineralia aut res petrificatae quae aptae sunt ad ornamenta sumptuosa fabricanda. Gemmae maxime aestimantur propter pulchritudinem ac raritatem et perfectionem, species ergo magnopere pretium dictat gemmarum. Gemmae olim erant divisae in genera duo: et lapidum pretiosorum et semipretiosorum. Pretiosi erant lapides maximae raritatis, quibus significationem religiosam tribuebant et in ornamentis ecclesiasticis collocabant.
Nunc nonnullas gemmas fabricant in laboratorio, quas discernere ab naturalibus non possunt. Sunt autem adulterinae gemmae quas e vitro picto faciunt.
Post marmorum genera gemmae sequuntur, quae multum auro decorem tribuunt venustate colorum. Primordia earum a rupe Caucasi. Fabulae ferunt Prometheum primum fragmentum saxi eius inclusisse ferro, ac digito circumdedisse iisque coepisse annulum atque gemmas. Genera gemmarum innumerabilia esse traduntur, e quibus nos ea tantum quae principalia sunt, sive notissima, annotabimus. Gemmae vocatae, quod instar gumi transluceant. Pretiosi lapides ideo dicti sunt, quia chare valent, sive ut a vilibus discerni possint, seu quod rari sint. Omne enim quod rarum est, magnum et pretiosum vocatur.
Index |
[recensere] Exempla gemmarum
- Achates
- Adamas
- Aegyptilla
- Alabandina
- Alectria
- Alexandrites
- Amethystus
- Anthracites
- Apsyctos
- Aquamarina
- Asterites
- Astrios
- Baroptis
- Belioculus
- Beryllus
- Calcedonius
- Callaica
- Carbunculus
- Chalazias
- Chalchosmaragdus
- Chelidonia
- Choaspites
- Chryselectrus
- Chrysoberyllus
- Chrysolampis
- Chrysolithos
- Chrysopis
- Chrysoprasius
- Chrysoprasus
- Ceraunium
- Citrinus
- Corallium
- Cornalina
- Crystallus
- Cyanea
- Cynaedia
- Dionysias
- Dracontites
- Droselytus
- Ebur
- Epimelas
- Exhebenus
- Galactites
- Haematites
- Heliotropium
- Hexecontalithus
- Hormesion
- Hyacinthus
- Iaspis
- Iris
- Lapis lazuli
- Lychnites
- Lyncurius
- Malachites
- Margarita
- Medea
- Melichlorus
- Mesomelas
- Myrrhites
- Mitrydax
- Murrina
- Nephrites
- Obsidius
- Onyx
- Opalus
- Orca
- Paederos
- Panchrus
- Phlogites
- Prasius
- Pyrites
- Rhodites
- Sagda
- Sandasirus
- Sapphirus
- Sardonyx
- Sardius
- Sardus
- Selenites
- Smaragdus
- Solis
- Succinum
- Syrtites
- Topazium
- Trichrus
- Turcica
- Veientana
- Veneris crinis