Marmor
E Vicipaedia
Marmora dicuntur eximii lapides, qui maculis et coloribus commendantur. Marmor sermo Graecus est a viriditate vocatus, et quamvis postea et alii coloris inveniantur, nomen tamen pristinum a viriditate retinuerunt. Marmorum colores et genera innumerabilia sunt. Non tamen omnia e rupibus exciduntur, sed multa sub terra sparsa sunt et pretiosissimi generis, sicut Lacedaemonium viride cunctisque hilarius, repertum prius apud Lacedaemonios, unde et vocabulum traxit. Ophites serpentium maculis simile, unde et vocabulum sumpsit. Duo eius genera: molle candidum, nigrum durum. Augusteum et Tiberium in Aegypto Augusti ac Tiberii primum principatu reperta sunt. Differentia eorum est ab ophite, quum illud, ut praediximus, serpentium maculis sit simile, haec maculas diverso modo colligunt. Nam Augusteum undatim est crispum in vertices; Tiberium sparsa, non convoluta, canitie. Porphyrites in Aegypto est rubens, candidis intervenientibus punctis. Nominis eius causa quod rubeat ut purpura. Basanites ferrei coloris sive duritiae; unde et nomen ei datum est: inventus in Aegypto et Aethiopia. Alabastrites lapis candidus, intertinctus variis coloribus, ex quo Evangelici illius unguenti vasculum fuit. Cavant enim hunc ad vasa unguentaria, quoniam optime servare incorrupta dicitur. Nascitur circa Thebas Aegyptias et Damascum Syriae, ceteris candidior, probatissimus vero in India. Parius candoris eximii, lygdinus cognomento: hic apud Paron insulam nascitur, unde et Parius nuncupatus. Magnitudo eius, qua lances craterasque non excedat; unguentis et ipse aptus. Coralliticus in Asia repertus, mensurae non ultra cubita bina, candore proximo eboris et quadam similitudine. E diverso niger Alabandicus terrae suae nomine nuncupatus, purpurae aspectu similis. Iste in oriente igni liquatur atque ad usum vitri funditur. Thebaicus interstinctus aureis guttis invenitur in parte Aegypti adscripta, coticulis ad terenda collyria quadam utilitute naturali conveniens. Syenites circa Syenem vel Thebas nascitur. Trabes ex eo fecere reges. Marmora autem, quae in officinis rupibusque gignuntur: ex quibus Thasius diversi coloris maculis distinctus, cuius primum usum insulae Cyclades dederunt. Lesbius lividior est paulo huic, sed et ipse diversi coloris maculas habens. Corintheus ammoniacae guttae similis cum varietate diversorum colorum. Corintho primum repertus. Ex eo columnae ingentes liminaque fiunt ac trabes. Caristeum viride, optimum; nomen ab aspectu habens, eo quod gratus sit his qui gemmas sculpunt; eius enim viriditas reficit oculos. Numidicum marmor Numidia mittit: ad cutem sucum dimittit croco similem, unde et nomen accepit; non crustis, sed in massa et liminum usu aptum. Luculleum marmor nascitur in Melo insula; cui Lucullus consul nomen dedit, qui delectatus illo primus Romam invexit; solumque pene hoc marmor ab amatore nomen accepit. [18] Est et Lunensis. Tephrias appellatus a colore cineris, cuius lapidis alligatio contra serpentes laudatur. Ebur a barro, id est elephanto, dictum. Horatius (Epod. 12,1):
- Quid tibi vis, mulier, nigris dignissima barris?
[recensere] Fontes
Partes textus huius sumuntur ex Etymologiarum Libris Viginti Sancti Isidori Hispalensis.