Alexander V (antipapa)
E Vicipaedia
Alexander V, (natus Petrus Filargo in Neapolis in insula Creta, quae illo tempore ad Rem Publicam Venetiae pertinebat circiter 1339 – obiit Bononiae die 3 Maii 1410) papa a Concilium Pisarum die 26 Iunii 1409 creatus est.
Si Alexander papa aut antipapa fuisset in controversia est. Etiam post Concilium Constantiense putatur eum papam esse. Nam cardinalis Roderic Borja i Borja, qui ut papa anno 1492 sibi nomen Alexander imposuit, ut Alexander VI enumeratus est.
[recensere] Vita
Filargo studuit apud Universitatem Oxoniensis et postea Lutetiae. Inter schismatem occidentis Filargo papam Urbanum VI sustinuit.
Filargo propter auxilium Ioannis Galeazzi Vicecomes episcopus factus est: Placentiae (anno 1386), Vicetiae (anno 1387), Novariae (anno 1389), et anno 1402 archiepiscopus Mediolani.
Die 26 Iunii 1409 Filargo a Concilium Pisarum, quod is antea promoverat, papa creatus est.
Papae inter schismatem occidentis |
---|