Absinthium
E Vicipaedia
Artemisia absinthium est herba amarissima et elementum praecipuum potionis infamis absinthii (Francogallice: absinthe).
Absinthii genera plura sunt: Santonicum appellatur e Galliae civitate, Ponticum e Ponto, ubi pecora pinguescunt illo et ob id sine felle reperiuntur, neque aliud praestantius, multoque Italicum amarius, sed medulla Pontici dulcis. de usu eius convenit, herbae facillimae atque inter paucas utilissimae, praeterea sacris populi Romani celebratae peculiariter, siquidem Latinarum feriis quadrigae certant in Capitolio victorque absinthium bibit, credo, sanitatem praemio dari honorifice arbitratis maioribus.
Est et absinthium marinum, quod quidam seriphum vocant, probatissimum in Taposiri Aegypti. huius ramum Isiaci praeferre sollemne habent. angustius priore minusque amarum, stomacho inimicum, alvum mollit pellitque animalia interaneorum. bibitur cum oleo et sale aut in farinae trimestris sorbitione dilutum. coquitur quantum manus capiat in aquae sextario ad dimidias.
[recensere] Origo potionis
Fama est absinthium a doctore ordinario (ordinaire) in Helvetia inventum esse anno 1792. Absinthium ordinarium fuit remedium quod continebat herbas absinthii, anisi, et fœniculi. Remedium militi cuidam nomine Dubied venditum est, qui id genero suo, Henrico Ludovico Pernod dedit, qui autem absinthio fecit potionem celebratissimam in Gallia.
Circa finem saeculi XIX, rumor incepit quod absinthium toxicum esset. Per experimentum controversum, physici postulaverunt absinthium dementiae furorisque causam esse. Ab Helvetico quodam Ioanne Lanfray ex absinthio aliisque potionibus ebrio familia omni necata, usus absinthii interdictus est.