See also ebooksgratis.com: no banners, no cookies, totally FREE.

CLASSICISTRANIERI HOME PAGE - YOUTUBE CHANNEL
Privacy Policy Cookie Policy Terms and Conditions
Vigornia (America) - Vicipaedia

Vigornia (America)

E Vicipaedia

Curia Urbana Vigorniae vista ex competis Viae Principalis Viaeque Franklin.
Curia Urbana Vigorniae vista ex competis Viae Principalis Viaeque Franklin.

Vigornia vel Vigornium (Anglice: Worcester = /ˈwʊstə/ et /ˈwʊstər/) est urbs in media republica Massachusettensium in Civitatibus Foederatis Americae. Urbs cognominis est Vigornia in Britannia quae nota est pro sua embamma Vigorniensi (Anglice: Worcestershire sauce).

Index

[recensere] Geographia

Vigornia fines habet cum oppidis: Auburn, Boylston, Grafton, Holden, Leicestria, Millbury, Paxton, Shrewsbury, et Boylston Occidente. Urbs iacet 42° 16′ 8″Sept., 71° 48′ 14″ Occas. (42.268843o Sept., -71.803774o Occas.), id est 70 km a Bostonia ad occidentem.

Regio urbis constat in superficie totale 99.9 km², habet de terra 97.3 km² et de aqua 2.6 km². Sicut Roma, Virgonia habet septem colles: Aeriportus, Bancroft, Belmont, Grafton, Viridis, Pakachoag, et Vernon. Flumen Blaxton, quod partem maiorem in conversione industriali Americana habet, in Vigornia nascitur, sed fere invisibile est quod sub superficie currit. Lacus Quinsigamond, ad ortum solis, saepe ludorum et remigationis certaminum locus est.

[recensere] Tempestates

Vigornia caela continentalia habet quae sunt communia Novae Angliae. Mensis calidissimus est Iulius, cum alto medio 26 °C (79 °F) et demisso medio 16 °C (61 °F). Mensis frigidissimus est Ianuarius, cum alto medio -1 °C (31 °F) et demisso -9 °C (16 °F). Spatia quoque brevia cum temperaturis super 32 °C in aestate et infra -12 °C in hieme non sunt inusitata. Maxima temperatura notata est 39 °C (102 °F) in aestate anni 1943, et minima -31 °C (-24 °F) in hieme anni 1911. Die 9 Iunii 1953, Vigornia ab insueto turbone typhonico icta est, in quo ventus 94 cives occidit et partem magnam urbis afflictavit. Hic turbo est maxima tempestas in tota historia Novae Angliae.

[recensere] Historia

Ante colonias Europaeas, regio Vigorniae "Quinsigamond" vocata est ab indigenis Americanis Pakachoag, qui erant ramus gentis Nipmucis. Eorum oppidum apud collem Pakachoag locatum erat, ubi nunc Auburn est.

Anno 1673 primi Europaei Vigorniam coluerunt, sed anno 1703 tumultus indigenarum Americanorum et aliae difficultates effecerunt ut Vigornia relicta fuerit. Atquin, Ionas Rice anno 1713 Vigorniam iterum apud Union (collem parvum prope collem Vernon) coluit et posthac Vigornia semper colonos habuit. Vigornia publice proclamata est colonia anno 1684, oppidum anno 1722 et urbs anno 1848.

Annis 1800 Vigornia celeriter augescit, transformando suam oeconomiam agrariam ad industrialem. Annis 1900 sua expansio continuabat cum industria machinae, fili, molitionis, et texturae. Industriae multos peregrinos urbem attrahebat, ut anno 1950 Virgonia super 200 000 incolas habebat. Sed annis 1960 oeconomia urbis fragilior fiebat. Deinde per adventum industriae altae technologiae et biotechnologiae ab annis 1980 ad 1990 urbs renascebatur.

Hodie urbs est locus dulcis in quo vivere. Beata est cum cultura cosmopolitica opulenta, festis universitariisque et numerosis cauponis variarum specializationium.

[recensere] Scholae et Universitates

Vigornia est locus novem collegiorum universitatumque. Collegium Sanctae Crucis est antiquissimum inter ea, anno 1843 conditum. Collegium Sanctae Crucis quoque est antiquissimum inter Collegia Catholica Romana in Nova Anglia et est inter antiquissimas in Civitatibus Foederatis Americae. Institutum Polytechnicum Vigorniense (WPI), anno 1865 conditum, est collegium technologiae, mechanicae, et biotechnolgiae. Universitas Clark, anno 1887 condita, locata est in centro urbis. Nota est pro psychologia et geographia. Robertus Goddard, scientificus propter multa inventa de ruchetis agnitus, fuit alumnus Instituti WPI et Universitatis Clark. Recentiora Vigorniae sunt Universitas Medica Massachusettensis (UMASS Med), anno 1970 condita, et Collegium Pharmaciae Massachusettensis Vigorniae, anno 2000 conditum. Verumtamen UMASS Med est quartum inter 125 optimis collegiis medicis americanis. Alia collegia hic sita sunt Collegium Civicum Vigornianum, Collegium Assumptionis, et Collegium Urbanum Quinsigamond. Omnia collegia diplomata in multas disciplinas offerunt.

Inter multas scholas K-12 Vigorniae sitas, Schola Bancroft anno 1900 fundata etiam est proferendi digna propter alumnas et alumnos notos, sicut Esther Forbes, alumna anni 1908, quae Praemio Pulitzer Historiae anno 1943 laureata fuit, et Mahlon Hoagland biochemicus, bene agnitus propter reppertum de enzymis quae acida aminica excitant.

[recensere] Loci noti

In finibus Vigorniae multi loci noti sunt. Ager Elm, anno 1854 empticius et a Friderico Law Olmsted compositus, est primus ager huius modi non tantum in Vigornia, sed in tota natione americana. Ager Elm, sicut Forum Publicum Bostoniae (factum 1669), ascriptus est in Censu Nationali Locorum Historicorum (Anglice: National Register of Historic Places).

Vigornia etiam est sedes Societatis Antiquariae Americanae, Musei Artium Vigorniae, Auditorii Mechanici, EcoTario, Fori DCU, Musei Tuborum Sanitariorum et Musei Armamentarii Higgins. Museum Higgins maximam collectionem in hemisphaerio occidentali armorum armaturarumque habet.

Statio Union, quae nuper in forma Franco Renascente renovata est, hodie est locus terminalis hamaxostichi, cauponae, et Musei Hereditarii FDR.

[recensere] Nexus externi Anglice scripti


aa - ab - af - ak - als - am - an - ang - ar - arc - as - ast - av - ay - az - ba - bar - bat_smg - bcl - be - be_x_old - bg - bh - bi - bm - bn - bo - bpy - br - bs - bug - bxr - ca - cbk_zam - cdo - ce - ceb - ch - cho - chr - chy - co - cr - crh - cs - csb - cu - cv - cy - da - de - diq - dsb - dv - dz - ee - el - eml - en - eo - es - et - eu - ext - fa - ff - fi - fiu_vro - fj - fo - fr - frp - fur - fy - ga - gan - gd - gl - glk - gn - got - gu - gv - ha - hak - haw - he - hi - hif - ho - hr - hsb - ht - hu - hy - hz - ia - id - ie - ig - ii - ik - ilo - io - is - it - iu - ja - jbo - jv - ka - kaa - kab - kg - ki - kj - kk - kl - km - kn - ko - kr - ks - ksh - ku - kv - kw - ky - la - lad - lb - lbe - lg - li - lij - lmo - ln - lo - lt - lv - map_bms - mdf - mg - mh - mi - mk - ml - mn - mo - mr - mt - mus - my - myv - mzn - na - nah - nap - nds - nds_nl - ne - new - ng - nl - nn - no - nov - nrm - nv - ny - oc - om - or - os - pa - pag - pam - pap - pdc - pi - pih - pl - pms - ps - pt - qu - quality - rm - rmy - rn - ro - roa_rup - roa_tara - ru - rw - sa - sah - sc - scn - sco - sd - se - sg - sh - si - simple - sk - sl - sm - sn - so - sr - srn - ss - st - stq - su - sv - sw - szl - ta - te - tet - tg - th - ti - tk - tl - tlh - tn - to - tpi - tr - ts - tt - tum - tw - ty - udm - ug - uk - ur - uz - ve - vec - vi - vls - vo - wa - war - wo - wuu - xal - xh - yi - yo - za - zea - zh - zh_classical - zh_min_nan - zh_yue - zu -