Pecorinus romanus
E Vicipaedia
Pecorinus Romanus dicitur caseus quidam durus, salsus, Italicus, radendi et obterendi aptus, qui ex ovino fit lacte (unde sane nomen "pecorinus"). Cum "Romanus" esse dicitur, quoniam praecepta antiqua esse et Romana habentur, hodie maxime in Sardinia fit, praesertim in urbe Gavoi.
Pecorinus Romanus saepissime in fercula "pastarum" adhibetur, sicut caseus notissimus Parmensis Regianus seu Parmensis. Quoniam sapore magno, acere, salso est Itali solent eo uti in iuribus valde sapidis, praesertim in ferculis Romanis, e.c. "Pinnae Amatricianae." Potest autem in quolibet cibo Italico inveni, nisi in bellariis. Optime possumus etiam moretum Vergilianum ex pecorino Romano recreare.
Alius est Pecorinus Romanus, alii sunt casei qui etiam "pecorini" nominantur, e.g. Pecorinus Tuscanus, Pecorinus Sardus. Hi casei, cum non sint tam salsi, vel soli vel panibus infarcti edi solent.
Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes! |