Milliarium
E Vicipaedia
Milliarium (-i, n.) est lapis ad viam qui indicat quot millia passuum quisdam locus a civitate quadam constituta abest. Haec civitas saepe Roma est, sed etiam aliae urbes locus esse possunt a quo intervallum metatores metiuntur.
Nonnulli loci nomen acceperunt a milliario ad quem situs erant, exempli gratia vicus Ad Septimam Leucam (hodie vulgo Sechtem) apud Coloniam et vicus ad quintum lapidem (hodie vulgo Quint) apud Augustam Treverorum.
Haec milliaria in toto territorio pristini imperii Romani inveniuntur, exempli gratia apud Sebatum. Millinarii archetypum Pontis Aevi est, apud Sebatum simulacrum invenibis.
Hic lapis Sebati inscriptus est:
Imp<erator> Caes<ar> M<arcus> Opellius Severus Macrinus pius felix Aug<ustus> Pont<ifex> Max<imus> Trib<uniciae> P<o>t<estat>is iterum (II) P<ater> P<atriae> Co<n>s
Huius milliarii inventi ope Historicus Theodorus Mommsen anno 1873 suam opinionem probavit Sebatum antiquum apud oppidum Sancti Laurentii hodiernum esse.
[recensere] Pinacotheca
In Austria |
Milliarium aureum Romae |
[recensere] Nexus externus
Vicimedia Communia plura habent quae ad millinariis spectant. |