Michael Nesterov
E Vicipaedia
Michael Basilii filius Nesterov (Russice: Михаил Васильевич Нестеров, Michail Vasil'evič Nesterov; natus 31 Maii 1862, mortuus 18 Octobris 1942), pictor Russicus et Sovieticus.
[recensere] Biographia
Michael Nesterov natus est 31 Maii (19 Maii Calendarii Iuliani) Ufae in urbe, in familia mercatoris. Educatus est annis 1877 – 1881 atque 1884 – 1886 in Schola Picturae, Sculpturae et Architecturae Moscuensi (eius magistri ibi fuere Basilius Perov et Alexius Savrasov) et annis 1881 – 1884 in Academia Artium Petropolitana. Ab anno 1896 fuit membrum Associationis Exhibitionium Artificiosarum Vectantium (Russice: Товарищество передвижных художественных выставок, cuius participantes Передвижники, Peredvižniki vocantur).
Nesterov, ut plurimum Moscuae et annis 1890 – 1910 Kioviae habitans, picturas historicas et effigias creabat. Multae eius picturarum, e.g., Visio puero Bartholomeo («Видение отроку Варфоломею», annis 1889 – 1890), Sancta Ruthenia («Святая Русь», annis 1901 – 1906), etc., dedicatae sunt thematis religiosis. Michael Nesterov in creatione mosaicarum templi Salvatoris "apud sanguinem" (Petropoli locati) participavit.
Tempore auctoritatis Sovieticae in Russia Nesterov praesertim sicut anthropographus laborabat, creavit effigias artificium (Verae Muchinae, etc.) et virorum scientiae (quorum fuit, e.g., Ioannes Pavlov). Etiam topias pinxit.
Mortuus est 18 Octobris 1942 Moscuae.
[recensere] Fons
[recensere] Nexus externus
Vicimedia Communia plura habent quae ad Michael Nesterov spectant. |