Lupus et agnus
E Vicipaedia
Lupus et agnus est fabula Phaedri scriptoris, quae narrat de iniuriis confectis ab potentioribus contra debilioribus.
Verba fabulae sunt sequentes:
"Ad rivum eundem lupus et agnus venerant, siti compulsi. Superior stabat lupus, longeque inferior agnus. Tunc fauce improba latro incitatus iurgii causa intulit: "Cur - inquit - turbulentam fecisti mihi aqua bibenti?". Laniger contra timens: "Qui possum - quaeso - facere quod quereris, lupe? A te decurrit ad meos haustus liquor". Repulsus ille veritatis viribus: "Ante hos sex menses male - ait - dixisti mihi". Respondit agnus: "Equidem natus non eram!" "Pater, hercle, tuus - ille inquit - male dixit mihi!" Atque ita correptum lacerat iniusta nece.
Haec propter illos scripta est homines fabula qui fictis causis innocentes opprimunt." Praeclara sententia circa eundem sensum e hac fabula sumpta est: Superior stabat lupus
Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes! |