Lingua Catalana
E Vicipaedia
Lingua Catalana
vel Valentiana; Català
|
||
---|---|---|
IPA: | [ kə.tə'la vel ka.ta'la ] | |
Taxinomia: | lingua Indoeuropaea e subfamilia Romanica) | |
Locutores: | 9 100 000 | |
Sigla: | 1 ca, 2 cat, 3 cat | |
Status publicus | ||
Officialis | Hispania, Andorra | |
Privata | Gallia, Sardinia | |
Scriptura: | Scriptura Latina | |
Procuratio: | Institut d'Estudis Catalans et |
|
|
||
|
Lingua Catalana (et, ut nonnulli, Valentiana) est lingua ex linguis Indoeuropeis et sub familia Latina subsummata, cum lingua Lusitanica, lingua Italica, lingua Francica, lingua Romanica, etc.
[recensere] Loci
Lingua Hispanica in Catalonia, (Francia, Hispania); Valentia, Balearibus Insulis et Aragonia (Hispania), Andorra et Sardinia (Italia) primaria.
[recensere] Status Linguae in Hispania
Lingua Catalana, nativa Cataloniae lingua considerata, trium officialium linguarum una est secundum Catalano Statuto Autonomiae instituta. Aliae sunt lingua Hispanica quae officialis passim in Hispania est, et lingua Aranica (qua Valles Aranica loquitur).
In Insulis Balearibus lingua Catalana quoque natiua lingua considerata secundum Balearico Statuto Autonomiae. Illic duae linguae officiales sunt: Catalana et Hispanica.
Catalana et Balearica gubernationes linguam Catalanam promovent. Sic, dum fere tota civitatis educatio in Catalana et aliquod in Hispanice datur, gubernationis grapheocratia tota in Catalana est. Negotia ostendere saltem in Catalana totam nuntiationem (e.g. escarum indices, folia muralia) coguntur sub legalium multarum poena, si officio non funguntur. Catalana et Balearica gubernatines hoc consilium manent ut lingua Catalana protegatur promoveatur, repressioni prohibitionique annorum Francisci Franco responsum.
Catalana a plerisque linguistis Iberoromanica? lingua (velut Hispanica, Lusitana, Gallaecica, Aragonica...) putatur, sed aliquas proprietates Galloromanicarum linguarum velut lingua Occitana et minore in gradu lingua Francogallica habet.
[recensere] Socialis usus
Secundum studium anno 2003 Generalitate Cataloniae effectum, 50.1% incolarum quotidianis in circumstantiis Catalana utuntur.
Significative, circa 55% respondentium Hispanica utuntur cum cum parentibus loquuntur (contra 42% qui Catalanam legunt). Quae ad massivam de Meridionali Hispania immigrationem per secundam XX saeculi partem tribuntur, ergo aliqui Catalanorum unum aut ambos parentes extra Cataloniam natos habent. Nihilominus, maxima pars (52.6%) Catalana cum suis pueris utuntur (42.3% Hispanica). Quod tribui potest ad aliquos hispanophonos cives de lingua materna ad Catalanam domi transeuntes.
Extra familiam, 48.6% incolarum se cum peregrinis exclusive aut praeferenter Catalanice loqui indicant, dum Hispanica utentium proportio 41.7%. 8.6% aequaliter ambis uti proclamant.