Lacus Bodamicus
E Vicipaedia
Lacus Bodamicus[1] (Theodisce Bodensee; Francogallice Lac de Constance) est lacus inter Helvetiam, Austriam, Bavariam, Badeniam et Virtembergiam.
Index |
[recensere] Geographia
Sunt partes lacus tres:
- Lacus Superior
- Lacus Bodamicus sensu strictu sive Lacus Uberlingensis
- Lacus Inferior
Rhenus fluvius inter Brigantium et Sanctam Margaretham in Lacum Superiorem fluit. Efflux primus in Constantiam est ubi Rhenus in Lacum Inferiorem fluit.
[recensere] Urbes apud Lacum
- Arbor Felix urbs Helvetica
- Arguna
- Brigantium (Austria) urbs Austriaca
- Cella Radolphi
- Constantia
- Lindavia insula et urbs Bavarica
[recensere] Historia
Strabo est primus geographicus, qui de lacu nuntiabat. Mela anno circiter 43 de Lacu Veneto (=Lacus Superior) et Lacu Acronio (=Lacus Inferior) scribebat. Plinius maior lacum Lacus Brigantinus nominabat. In Medio aevo nomina Lacus Bodamicus et Lacus Constantinus nasciuntur.
Plinius, Naturalis historia liber 9: "proxima est mensa iecori dumtaxat mustelarum, quas, mirum dictu, inter Alpis quoque lacus Raetiae Brigantinus aemulas marinis generat."
Pomponius Mela, De chorographia liber 3: "Rhenus, ab Alpibus decidens, prope a capite duos lacus efficit, Venetum et Acronium: mox, diu solidus, et certo alveo lapsus, haud procul a mari huc et illuc dispergitur; sed, ad sinistram, amnis etiam tum, et donec effluat, Rhenus; ad dextram, primo angustus et sui similis, post, ripis longe ac lace recedentibus, jam non amnis, sed ingens lacus, ubi campos implevit, Flevo dicitur; ejusdem nominis insulam amplexus, fit iterum arctior, iterumque fluvius emittitur."
Primi homines circa 3000 annos ante Christum natum litora lacus incolabant. Circa 400 a.C.n. populi Gallorum Helvetii, Vindelici Brigantinique invadebant. Romani anno 15 a.C.n. terram circum lacu expugnabant.
[recensere] Nexus externi
- http://www.stub.unibe.ch/stub/ryhiner/images/ch/rec00001/r0000936.htm Charta
- http://www.stub.unibe.ch/stub/ryhiner/images/ch/rec00001/r0000187.htm Charta
- httpSPAMPROTECTIONFILTER://ourworld.cs.com/latintexts/m302.htm Pomponius Mela: De situ orbis
[recensere] Notae
- ↑ Alia nomina: Potamicus, Podamicus, Bodamicus, Podomus, Botamicus, Acronius, Brigantinus, Venetus, Angiensis Constantiensis lacus, Lacus Brigantinus Acronius, Lacus Acronianus, Mare Sueviae, Lacus Constantinus