Iosephus Mallius
E Vicipaedia
Iosephus Mallius, sive vulgo Josef Mall, natione Tirolensis, natus est die 29 mensis Septembris anno 1914, in Tiroli Meridiana in vico Curon (theotisce Graun), ad Athesis fluminis fontem, vitaque functus est die 21 mensis Maii anno 2001, fuit poeta latinus sed etiam paedagogus.
Praecipue de quaestione ictus in pronuntiatione carminum latinorum indagavit. (Vox Latina, 1986 fasc. 83 p.44). Eius liber « Latinitate optima originali » est perutile ad artem poeticam discendam ex exemplo meliorum scriptorum. (Aschenndorff Verlag anno 1998)
Iosephus Mallius fuit vir iucundus et affabilis, nonnunquam facetus, et omnes amici deploraverunt valde eius exitum.
Ei maxime cordi erat patria sua amata Tirolis Meridiana (praeferebat uti verbo feminino Tirolis potius quam verbo "Tirolium" quia patria est femina magis) de qua terra amata scripsit :
- Patriae meae amatae : Tiroli Meridianae.
- Serves et defendas
- in montibus tuis Deo et stellis vicinis
- mores tuos patrios
- nec sinas perturbari motibus, qui,
- quae maiores nostri nobis tradiderunt,
- pervertere temptant,
- insula firma maneas in mari-moto
- et memoriae matris meae desideratissimae.
Magnus defensor patriae suae, transtulit in linguam latinam patrium carmen incolentium Tirolim (sic scribebat) Meridianam.
Vide etiam si plura scire velis, commentarios quibus titulus "der Schlern", (1985 Heft 10, LITERARISCHE BEILAGE), in quibus scripsit haec: "Hic ego vere homo sum (Tiroli, meae patriae, Meridianae): "Multas iam vidi terras pulchras hominesque novi multos: pulchrior at multo est mea terra humanique homines ibi sunt, austeri hilaresque. O quotiens, rursum in patria, maerore solutus clamavi exsultans - et amici omnes plaudebant -: HIC EGO VERE HOMO SUM, PROFECTO MI HIC LICET ESSE"
Studuit litteris et philologiae in Universitate Studiorum Patavina, in qua Universitate gradu doctoris est insignitus. Fuit ab anno 1947 ad annum 1957 in lyceo Meronae professor et postea director. Deinde docuit linguas latinam et theotiscam in variis urbibus Germaniae.
[recensere] De operibus
Poemata Iosephi Malli inveniuntur in :
- Latinitas m. Mart. 1980, p.66.
- Vox Latina 1980, 60, p.117.
- Vita Latina 1980, 78 p. 42
- Hermes Americanus, ian. 1983 p. 24, 64, et dec. 1985, p. 214.