Ioannes Albinus
E Vicipaedia
Ioannes Albinus (Italice Giovanni Albino; natus apud Castelluccio Basilicatae circa annum 1445; mortuus in abbate Sancti Angeli Fasanellae anno 1496) fuit vir publicus regni Neapolis, bibliothecarius, historicus. Fuit particeps Academiae Pontinianae. Cum papa Sixto IV pacem fecit inter Romam et Venetiam anno 1481.
E sex libris quos composuit de historia regum Neapolitanorum quattuor exstant: editi sunt anno 1589 a nepote auctoris Octavio Albino. Versionem Italicam quam Vitarum parallelarum Plutarchi confecerat regi Ferdinando II Aragoniae dicavit.
[recensere] Opera
- De gestis regum Neapolitanorum ab Aragonia
- Plutarchi Vitae parallelae Italice versae
[recensere] Nexus externi
- Giovanni Albino: vita Italice
[recensere] Bibliographia
- Ioannis Albini De gestis regum Neapolitanorum ab Aragonia editore Octavio Albino (Neapoli apud Iosephum Cachium, 1589)
- Carol Kidwell, Marullus: soldier poet of the Renaissance (Londinii 1989: ISBN 0715625101) p. 59.