Franciscus Rosenzweig
E Vicipaedia
Franciscus Rosenzweig, (Germanice: Franz Rosenzweig; die 25 Decembris anni 1886 Casseli natus, die 10 Decembris 1929 Francofurti ad Moenum mortuus) philosophus theologusque Iudaeo-Germanus maximi momenti saeculi 20-mi fuit. Magnum potuit apud philosophos Gualtherium Benjamin et Emmanuel Levinas inter alios; una cum Martino Buber agebat Torah e sermone Hebraeo in Latinum convertendo. Elaborata ab eo in disputationibus cum philosophis Christianis philosophia religiosa notabile exemplum prosperi dialogi interconfessionalis ducitur.
Index |
[recensere] de Iuventute
Casseli (Germaniae) natus est in familia Iudaica non-observante et assimilata ubi colebatur genus Iudaismi liberalis et emancipati: filius unicus proprietarii opificinae ac decurionis Casselensis Georgii Rosenzweig et Adelae uxoris opulente educatus est. Eruditio eius omnino profana fuit: medicinae, historiae et philosphiae in universitatibus Goettingensi, Monacensi et Friburgensi studebat.
[recensere] Stella redemptionis
[recensere] de Actione una cum Buber
[recensere] de Agitatione scholastica
[recensere] de Aegritudine atque obitu
Rosenzweig morbo degenerativo musculari sclerosi laterali amyotrophica passus est (eodem morbo Stephano Hawking et Ludovico (Lou) Gehrig captis). Ad vitae finem adiuvante Edith uxore scribebat: haec litteras alphabeticas recitabat donec ille signum dedisset ut destiterit aut continuaverit donec verbum aut phrasem coniecisset quam in animo habuisset; alias Rosenzweig literam in claviatura machinae dactylographicae indicabat.
Conatus finalis Rosenzweig suorum cogitatorum communicandorum, per methodum laboriosum alphabeti dactylographici, sententiam partialem tulit: "nunc venit, quaestio omnium quaestionum, quam Dominus vero mihi somnio revelavit, quaestio quaestionum cui ....". Scriptura ab eius medico interpellata est, quicum brevi eodem methodo disputabat. Post medici abitum Rosenzweig scripturam pergere nolebat: noctu defunctus est sententia imperfecta.
Rosenzweig die 12-mo mensis Decembris anno 1929 sepultus est: epitaphium nullum fuit Psalmo 73 tamen a Buber pronuntiato.
[recensere] Dicta vel obiter vel aliter
- De Deo nihil scimus: sed talis inscientia est inscientia de Deo. Talis est initium nostrae scientiae de eo. Initium, non finis. (Von Gott wissen wir nichts. Aber dieses Nichtwissen ist Nichtwissen von Gott. Als solches ist es der Anfang unsres Wissens von ihm. Der Anfang, nicht das Ende.) [1]
- Unitas igitur vero tantum unitati fieri est. (Die Einheit ist also in Wahrheit nur Werden zur Einheit) [2]
[recensere] Opera
- Hegel et civitas, 1920
- Stella redemptionis (opus principale Francisici Rosenzweig anno 1921 editum, identidem edebatur in sermones complures convertum in his Hebraicum, 1970, et Anglicum, 1971).
- Der Mensch und sein Werk. Gesammelte Schriften. — Stuttgart, 1984;
[recensere] Loci
- biographia Francisci Rosenzweig apud Encyclopaediam Electronicam Iudaicam
- Institutum internationale Francisco Rosenzweig deditum
- opus plenum Stella redemptionis (Germanice)
[recensere] Vide quoque
[recensere] Adnotationes
- ↑ Stella redemptionis, pars prima, liber primus, pagina 33
- ↑ Stella redemptionis, pars secunda, liber tertius, pagina 287.
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |