Carneades
E Vicipaedia
Carneades (Graece: Καρνεάδης; natus 214 a.C.n.; obiit 120 a.C.n.) fuit philosophus scepticus praeclarus Atheniensis: Romae, orationem de natura iustitiae habuit. In prima oratione, eam valde laudandam esse dixit; postridie, cum eam omnino non existere dixit, a Catone ex urbe Romae expulsus est.
Condidit Carneades theoriam quamdam probabilitatis.
Phantasiam unamquamque duplicem rationem habere censuit, et ad obiectum, quod phantasia repraesentandum sit, et ad subiectum, quod phantasiam accipiat. Veritatis et falsitatis notam collocavit in ratione phantasiae ad obiectum, de qua nihil omnino constare putabat: veri falsique speciem ac similitudinem, id est probabilitatem, relinquebat in phantasiae coniunctione cum subiecto. Cicero in Academicorum libris Carneadis probabilitatis genera ita describit ut primum genus diceret primo quasi aspectu probabile vel simpliciter probabilem visionem, alterum probabilem, et quae non impediatur, tertium ex circumspectione aliqua et accurata consideratione probabile.
[recensere] Nexus externi
- Thorbecke, J. R. 1820. Disputatio num quid inter Academicos et Scepticos interfuerit
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |