Carmenta
E Vicipaedia
Carmenta (saepe etiam Carmentis scripta), una ex Camenis, a Vergilio poeta tamquam mater Evandri (quem genuerat ex Mercurio) et "fatidica" (id est futura praedicens quae fato iam destinata essent) in Aeneidem inducta est. Nonnulli Carmentam etiam Italos homines litteras docuisse voluerunt. Hae fabulae a nomine eius ductae sunt : nam dea carminum esse visa est.
At revera non e Graecia in Latium venit sed antiquissima dea Latina est: flamen enim ei suus fuit. Ab eius nomine porta Carmentalis Romae dicta est. Carmentalia porro feriae in eius honorem bis mense Ianuario celebrabantur. A matronis maxime colebatur quod patrona praegnantium feminarum erat.
[recensere] FONTES.
- Legendi sunt Vergilius libro octavo Aeneidis (versus CCCXXXV - CCCXL) et Titus Livius libro primo Ab Urbe condita capite septimo
- "... Nymphae priscum Carmentis honorem
- Vatis fatidicae, cecinit quae prima futuros
- Aeneadas magnos et nobile Pallanteum"
- Hyginus mythographus, Fabulae 277.