Abies
E Vicipaedia
Abies est arbor notissima, quae montes habitat non altissimos in Europa, Asia, America et Africa Septentrionali.
Abietes similes sunt Piceis, quae autem melius algidissimum aerem ferunt, in terras septentrionaliores vel altiores vivunt.
In Europa enim populant Abietes et Alpes et Appenninos et Graeciam et Africam, deficiunt in Germania Septentrionali, in Scandinavia, in Russia.
Notissima inter multas Abietum species est Abies alba.
Abietis folia sunt parvi acus; fructus sunt strobila qui, matura, integra non possunt manere.
Abies umbram amat, et crescere potest in silvis ubi plures et maiores sunt arbores alii, exempli gratia fagi vel piceae.