Sigismundus Freud
E Vicipaedia
Sigismundus Freud | |
---|---|
Sigmund Freud | |
Natus | 6. Maii 1856 Fribergae in Moravia |
Obiit | 23. Septembris 1939 Londinii |
Sigismundus Salomon Freud, vulgo "Sigmund Freud", Austriacus neurologus, celeberrimus psychologus et inventor psychanalysis. Initiavit cursum cum eius interesset uti hypnosi ad curandos infirmos. Serius, quamquam in cura servavit varios adspectus huius artis, hypnosim suffecit libera associatione et explicatis somniis ut augeat quod vocatur hodie " cura verbi". Quaecumque fecit versa sunt in "pscychoanalysim" ( animae explicatio). Cura Freudi intendebatur ad quod olim vocabatur hysteria ( hodie perturbatio conversionis) et ad neurosim : nunc psychiatria appellat has infirmitates aliis nominibus : affectiones psychosomaticae (corporis et animae) neurosis, et psychosis.
Doctrinae Sigismundi Freudi et cura data infirmis patientibus causa fuere Vienae agitationis maximae in initio saeculi et disputatio de his notionibus hodie perdurat. Doctrina eius saepe objurgantur et disceptantur, atque eius opus dicitur etiam in litteris aut in cultu inesse. Praeterea, multi disputant psychoanalysisne vel curae sociae in campo scientiae sitae sint.
Opiniones variae de Freudo potest resumi in ista exempla: modo discipuli proclamant eum esse magnum hominem scientiae qui detegat maximo momento veritates de animo humano, modo, persecutores fantur eum quidem esse philosophum providentem qui naturam humanam refondavit et adiuvit nos delere "tabues", tamen doctrinae, quae habentur scientia, in minutis inspectae fallunt.
[recensere] Vide etiam
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |