Res gestae Divi Augusti
E Vicipaedia
Res Gestae Divi Augusti est illustris inscriptio, quae de rebus gestis primi imperatoris Octaviani Augusti enarrat. Theodorus Mommsen, qui accurate inscriptioni studuit, eam reginam antiquarum inscriptionum appellabat.
Ipsa continet 35 capita quae in quattuor partes colliga sint, brevis praefatio, et appendicem mortuo Augusto. prima enim pars Rerum Gestarum (cap. 2 - 14) de cursu Augusti politico--muneribus honoribusque consecutis--tractat. secunda (cap. 15 - 24) dona pecuniae, agrorum, frumentaque civibus Italicis et militibus data atque opera publica et spectacula sua impensa (hoc vero eminuit) refert. tertia (25 --3) gesta militaria et foedera cum aliis describit. ultima (34 - 55) Augustum principem et extraordinarium exponit. illa appendix, quae scripta in tertia persona est ut non ab Augusto scriptum verisimile sit, summatim totam inscriptionem colligit, et nomina variorum aedificiorum refactorum aut factorum dat.
[recensere] Lege etiam
- Theodorus Mommsen (Hrsg.): Res Gestae Divi Augusti. 2. ed. 1883.
- Hans Volkmann (ed.): Res Gestae Divi Augusti. Das Monumentum Ancyranum. 3. ed. de Gruyter, Berolini 1969.
- Ekkehard Weber (Hrsg.): Res Gestae Divi Augusti. Meine Taten. Dusseldorpi , Artemis & Winkler 2004 (I editio1970). ISBN 3-7608-1378-X
[recensere] Nexus externi
- Textus rerum gestarum Divi Augusti (Latine, Germanice)
- Res Gestae apud LacusCurtius (Latine, Graece, Anglice)
Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes! |