Pytheas
E Vicipaedia
Pytheas Massiliensis[1] (Graece Πυθέας ὁ Μασσαλιώτης; floruit circa 330 a.C.n.) primus Graecorum transit Columnas Herculis clam Poenis, qui hoc fretum custodiebant mercedis causa. Vir astronomiae peritus, multa minuta geographica de litoribus in septentrione tradidit, ut data de diversitate horarum in terris. Circumnavigationem porro per incognita maria et alienas terras absolvit.
Mensus gnomonis auxilio altitudinem solis die solstitiali meridie, Massiliae latitudinem computavit, quae eadem evenit ac illa Byzantii quam postea Hipparchus permensus est[2] (quod docet nos aut Pytheas aut Hipparchus fere 3 gradus erravisse). Animadvertit aliquam rationem inter lunae phases et maris aestum existare.
Massiliae senatores, qui Tomuchoe vocabantur, Pytheam iusserunt novum iter ad Electrides et Cassiterides insulas temptare.
Index |
[recensere] De itinere
Herculis Columnis relictis, Pytheas praeter litora Iberiae navigavit, deinde post Nerium promuntorium statim ad Armoricam contendit. Contra Armoricae litus Uxantem insulam, quam Graeco nomine Οὐξισάμη vocavit, primum invenit. Cassiterides insulas petere volebat; apparet tamen ut fretum Britannicum inciderit, nam per Germanicum iter fecit. Ad Britanniam circumnavigandam, ad septentrionem pergit, et Caledoniam, deinde Orcadis promontorium, denique Thylem insulam appulit, sex dierum navigatione in septentrionem a Britannia distante. Quae Pytheas illic invenit, cognovimus solum Plinio Secundo gratia: qui in secundo libro suae Historiae Naturalis refert solstiti diebus accedente sole propius verticem mundi angusto lucis ambitu subiecta terræ continuos dies habere, senis mensibus noctesque e diverso ad brumam remoto.[3] Pytheas dicit unum post diem navigationis a Thyle congelatum mare vidisse, et corruscantes glacies effigiem ingentis pulmonis animum impressisse, quare pulmonem maritimum hoc mare vocavit. Sed ista Strabo omnino mendacia vel ficta exisitimat.[4] Pytheas varias species animalium descripsit, et praesertim cete. Reditum contendit Pytheas ad orientem, et sinum Codanum petiit. Describit flumen quod Tanaim vocat (Antiqui enim credebant flumina per utrosque versus montium fluere), et iter ad Pontum frustra quaesivit.
[recensere] Opera
Scripta Pytheae, fortasse in duobus libris divisa, certe sub duobus titulis tradita sunt: Περὶ Ὠκεανοῦ ("De Oceano")[5] et Περίοδος Γῆς ("Circumnavigatio").[6] Neuter vero superest: creditur autem his parandum transitum ad Britanniam Caesarem uti.
[recensere] Notae
[recensere] Bibliographia
- Hans Joachim Mette, ed., Pytheas von Massalia [fragmenta]. Berolini 1952.