Placita Keynesiana
E Vicipaedia
Placita Keynesiana doctrina sunt, cuius princeps oeconomologus Ioannes Meginhardus Keynes est. Haec doctrina a Iohanne Keynes decennio IV et V saeculi XX elaborabatur. Keynes vidit problemata oeconomiae mundanae post bellum primum per omnem terrarum orbem gestum et depressionem oeconomica mundanam quae anno 1929° initium cepit.
Ioannes Keynes discernebat inter seipsum et oeconomologos quos "classicos" appellabat. Ipse autem hanc distinctionem Carolo Marx attribuebat.
Secundum classicos oeconomia non solum sponte in aequilibrium movit sed etiam in statu aequilibrii omnes opifices facultatem operam dandi inveniunt. Keynes autem docebat aequilibria oeconomica esse posse in quibus non parvus numerus opificum opere caret. Keynes enim magnam depressionem oeconomicam anni 1929i et sequentium vidit quam oeconomologi classicam doctrinam sequentes explanare non potuerunt.
Quamobrem necesse sit ut magistratus rei publicae rebus oeconomicis non abstineat sed e contrario eis intersit.
Keynesiani ut dicuntur causam crisis oeconomicae inopiam quaesitus [1] esse putant qui a hominibus privatis efficitur. Quamobrem magistratus publicus ex aere alieno plus mercium emere debeat ut crisis leniatur vel superetur. Hoc Britanni deficit spending (ex aere alieno expendere) vocant.