Lucius Aelius Seianus
E Vicipaedia
Lucius Aelius Seianus, filius Lucii Seii Strabonis, natus inter annos 23 a.C.n. et 20 a.C.n., adoptatus a Lucio Aelio Gallo fuit praefectus praetorianus cum patre ab anno 14 sub Tiberio imperatore.[1] Cum anno 20 pater Seius praefectus Aegypti factus esset[2], solus cohortis praetorianis praeerat. Cum Seianus multa apud Tiberium posset,milites cohortium Praetorianorum unis castris monte Viminali coacti sunt. Anno 20 ornamenta praetoria accepit[3] et filiam suam filio Claudii in matrimonium dedit[4]. Tum sibi ipsi imperium sperabat et Liviam, uxorem Drusi, filii imperatoris, ducere petebat. Sed has preces Tiberius anno 25 negavit. Quod autem imperatorem anno 26 apud Sperlongam a saxis rumpentibus servaverat, Tiberius ei omnibus rebus credidit[5]. Seiano suadente Tiberius consilium cepit Romae relinquendae. Nunc princeps Capreis in insula vixit, cum Seinanus Romae regnavit et aditum ad principem impediebat. Romae in inimicos crudeliter egit et exempli gratia familiam Germanici persequebatur. Anno 31 tandem cum Tiberio consul ordinarius erat et imperium proconsulare accepit. Tum autem Seianus fide Tiberii non iam fruebatur et 18 Octobris 31 a Sutorio Macrone, qui a Tiberio furtim novus praefectus praetorianus factus est, in senatu captus et eodem die cum filiis caesus est.
[recensere] Vide etiam
- Sejanus his Fall, ludus scaenicus a Ben. Ionson scriptus