Henricus VIII (rex Angliae)
E Vicipaedia
Henricus VIII (28 Iunii, 1491 – 28 Ianuarii, 1547) a 22 Aprilis (coronatus est 24 Iunii) 1509 usque ad mortem suum rex Angliae erat. Anno 1541 etiam factus est Hiberniae rex, quam antea dux rexerat.
Secundus filius regis Henrici VII (Henrici Tudoris) et Elisabethae de Eboraco factus est mortuo fratre natu maiore Arthuro Tudore princeps Cambriae. Iudicium papae necessarium fuit, ut permitteretur Henrico VIII viduam fratris sui, Catharinam Aragonensem, in matrimonium ducere, tantum matrimonio Arthuri Catharinaeque non perpetrato (ad disciplinam Ecclesiae Catholicae matrimonium est perpetrandum conubio, ut fiat ratum) possibile. Catharina Henrico infantes peperit nominatos Henricum (1 Ianuarii - 22 Februarii 1511), Henricum (November - November 1513), Mariamque (28 Februarii 1516 - 17 Novembris 1558). Post divortium factum cum Catharina minime a papa accognitum Henricus divisionem fecit inter Anglicam Ecclesiamque Catholicam. Quo facto difficultatibus gravissimis afficiebatur a Ecclesia illa. Henricus confiscavit multos merces Ecclesiae atque condidit ecclesiam Anglicam, quod tandem decreto "Act of Supremacy" (Latine: "Principatus Lex") confirmatum est.
Henrico absente et bellum gerente in Gallia dux tertius Norfolcis, Thomas Huardus (Thomas Howard), vicit regem Scotiae Iacobum IV, qui temptaverat invasionem, apud Floddenos. Inimicitia Henrici longa cum rege Francisco I Galliae comminatio facta est causa foederis Galliae et Scotiae, quod utraque terra erat catholica. Henricus et Franciscus 1520 convenerunt apud Calisium in Field of the Cloth of Gold (Latine: in "Aureae Campo Texturae"). 1546 pacificatum est cum Gallia.
Henricus VIII potentiam auxit classis Angliae. Sed navis sua summa, nominata Mary Rose, mersa est pugna cum classe Galliae, postquam longe efficaciterque navigaverat, in portu oppidi Portus Magni (Anglice) Portsmouth Henrico spectante.
Henricus VIII merito valet vulgaris imperator temporis Aevi antiquitatis renascentis. Doctus erat, loquebatur plures linguas, epistulis colloquebatur cum Erasmo de Roterodamo. Musicus erat et musicam componebat. Superabat alios saltando, venando, luctando, exercendo armorum.
Unum aliorum muniorum magnorum temporis Henrici erat Act of Union (Latine: "Conductionis Lex"), decretum 1536 cives Cambriae reddens etiam cives Angliae. Nihil pudoris Henrico erat sanguis Cambriae suus.
Etiam notus erat causa uxorum sex eius. In lingua Anglica est carmen "Divorced, beheaded, died. Divorced, beheaded, survived" (Latine: "Divortium factum, carnificata, mortua. Divortium factum, carnificata, supervivit") pertinens ad illas uxores sex. Facto cum Catharina Aragonense divortio atque divisione inter Ecclesiam Catholicam Angliamque nupsit Annae Bolinae 25 Ianuarii 1533. Sed Anna, cui epistulas amantes pulchrissimas scripserat, Henrico infortunate modo puellam peperit, Elisabetham (7 Septembris 1533 - 24 Martii 1603). Infans secundus fuisset puer, sed mortuus est partus. Anna, quod nec Henrici animum bonum tenere nec ei parere heredem speratum potuerat, accusata est causa adulterii multis casis persecuti et carnificata una cum "amantibus" (inter quos etiam esse Annae fratrem dictum est) eius.
Uxor sequens in vita Henrici Iana Seimora erat ei parens filium saepe aegrotum Eduardum (12 Octobris 1537 - 6 Iulii 1553) Breve tempus post genus infantis (24 Octobris 1537) mortua est verosimile febre lecti infantis. Henricus modo 6 Ianuarii 1540 invito iterum nupsit instantia cancellarii Thomasii Cromwellis. Cromwell postea, ut antecessores Morus atque Thomas Wolsa, causa proditionis patriae accusatus est.
Uxor a Cromwelle conciliata quarta Germanica religionis ecclesiae Protestanticae erat Anna de Clivis. Henricus eam ante nuptias modo spectaverat in pictura et a principio non dilexerat eam. Iam in Iunio 1540 divortium cum Anna fecit. Anna de Clivis Henricum supervixit annos decem. Matrimonium Henrici sequens factum cum adolescentiore Catharina Huarda (Katherine Howard) iam 28 Iunii 1540. Sed mulier adolescens minime amabat Henricum hoc tempore habentem aspectum non quidem iucundum. Accusata, aliter quam Anna Bolina, merito est causa adulterii et carnificata 13 Februarii 1542.
Ultimae uxori, Catharinae Parrae, mulieri maturiori iam bis viduae, Henricus 12 Iulii 1543 nupsit. Eum supervixit tempus unius anni, sed modo, quod Henricus tempus breve post nuptias mortuus est. Si Henricus supervixisset tempus longius, Catharina mox esset necata ob opinionem eius pertinentem ad religionem et animum multas facientem contradictiones.
Notum est Henricum in vita sua seriore fuisse ponderis nimis magni et possibiliter passum esse arthritem, syphillem et/aut diabetem. Cum iunior etiam erat traditur fuisse virum vividum. Origo ponderis eius nimis magni fuit calamitas apud tornamentum. Patiebatur vulnus in crure situm non impediens suas exercitationes, sed plus et plus complens pure et sic ex parte verosimile causa ens mortis Henrici.
Henricus 1547 mortuus est Londinii et Windsori est sepultus. In testamento ordinem, quo infantes Angliae reges fiant, scripsit: Eduardus VI, Maria I, Elisabetha I.
[recensere] Uxores Henrici VIII
- Catharina Aragonensis (Catherine of Aragon / Catalina de Aragon). mater reginae Mariae I
- Anna Bolina (Anne Boleyn), mater reginae Elisabethae I
- Iana Seimora (Jane Seymour), mater regis Eduardi VI
- Anna de Clivis (Anne of Kleve / Anna von Kleve)
- Catharina Huarda (Katherine Howard)
- Catharina Parra (Catherine )
|
|||||||||
[recensere] Opera
[recensere] Nexus externi
- Buehler, Eduardus. (2004). "Imagines domus Tudorum atque Elisabethae (Anglice)"
- Castelli, Georgius H. (2004). "Henricus VIII (Anglice)"
- Stevens, Garry. (2003). "Henricus VIII: Coniuratio in eius palatio (Anglice)"
- Perrott, Terry. (2004). "Dominus Ioannes Perrott (Anglice)"
Antecessor: Henricus VII |
Index Regum Britanniae | Successor: Eduardus VI |