Vicipaedia:De nominibus propriis
E Vicipaedia
Ecce regula Vicipaediana consensu instituta, cui quemque oportet obtemperare atque oboedire. Quam si vis repudiare, noli textum mutare, nisi prius illic ceterorum assensum eris adeptus. |
|||
DIESE SEITE AUF DEUTSCH LESEN |
Index |
[recensere] Nomina hominum
Vide etiam Nomina hominum notorum Latina
- Si nomen Latinum habet natura vel communi vel suo ipsius usu acceptum, utere eo; e.c., Cicero, Confucius, Benedictus XVI, Carolus Linnaeus.
- Si nomen Latinum adhuc non exstat usitatum, praenomina vertantur (siquidem verti possunt), nomina gentilicia autem non sunt vertenda; e.c., Georgius Bush (Georgius W. Bush), Iohannes Howard, Iohannes Ronaldus Reuel Tolkien.
[recensere] Nomina geographica
Vide etiam Fontes nominum locorum
- Si nomen Latinum seu a Romanis seu a recentioribus accepit, utere eo; e.c. Mare Internum, Chorea Gigantum, Londinium, Minneapolis.
- Si nomen Latinum adhuc non exstat usitatum, non vertatur, eis tamen exceptis quae in sermone suo vulgari constant e verbis cottidianis atque intelligibilibus. Ita, Pocatello (indecl.), Turris Eiffel, Nova Caesarea. Nomina composita autem numquam vertenda sunt nisi forte lingua Latina eandem compositionem iam cognoscit.
- Oppida ceterique loci qui nomina ferunt Sanctorum Ecclesiae, sicut
San Francisco,
San Diego,
Saint George,
Sankt Anton,
Sankt Moritz,
Sankt Vigil,
Santa Maria,
Santa Fé
etc.
Secundum nomenclatorem [1] et secundum hoc [2], sic vertantur:
Fanum Sancti Francisci,
Fanum Sancti Didaci,
Fanum Sancti Georgii,
Fanum Sancti Antonii,
Fanum Sancti Mauritii,
Fanum Sancti Vigilii,
Fanum Sanctae Mariae. - Quod ad Biologiam, Botanicam, Nomina Dioecesium et Zoologicam attinet, multis nominibus formae adiectivales (saepe in -ensis exientes) accedunt. Quas pone ante verbum quod locum designat. Exempli gratia
Malhamensis Vicus (pro Malham, vicus)
Tristanenses Insulae (pro Tristan da Cunha, collectio insularum)
Ebebiyinense oppidum (pro Ebebiyín, oppidum)
[recensere] Societates
- Societates mercatoriae, religiosae, etc. non vertuntur, nisi nomen Latinum iam exstat aut si alii sermones eadem versione utuntur. Ita, Apple Inc., Colgate-Palmolive, Mitsubishi, Societas Crucis Rubrae. Si potes, adde versionem ad verbum factam inque parenthesi positam post primam rei mentionem: Mitsubishi (Iaponice: Tres Rhombi)
- Marca mercatoria non vertenda sunt. Quorum etiam, si potes, adde versionem in parenthesi.
[recensere] Libri et arte facta
- Si nomen Latinum exstat, utere eo; si a verbo originali differt, adde fontem nominis Latini.
- Si opus alia lingua vel aliis linguis editum est et adhuc non Latinam in linguam versum, utere inscriptione vulgari. (Da versionem ad verbum factam post mentionem primam si potes.)
- Si operi non est aliquid verbale praeter nomen (ut in sculptura, vel musica instrumentali), verte nomen vulgare vel usitatum si potes, et adde nomen originale post mentionem primam.
[recensere] Acronyma
- Si acronymum Latinum iam exstat, utere eo.
- Si acronymum suo iuris et omnium sermonum commune est, utere eo. Ita, NASA, UNICEF.
- Si res aliter se habet, melius est nomine pleno uti quam versionem conari. Si autem plena verba molesta videntur, nexum ad rem suam ducentem aut expansionem acronymi adhibe cum prima mentione: "SIDA" aut "syndrome immunitatis defectus acquisiti (SIDA)".
[recensere] Translitteratio seu Romanizatio
- Si nomen originem trahat de lingua, quae non litteris Latinis scribitur, translitterationem secundum ISO adhibemus adque normam redigimus, ut fastigiis atque littera J careat. Ita, Victor Iuscenco; Usama bin Ladin; Hirohito, etc.
- Nomina Graeca sunt translitteranda more Romanorum. Ita, Dio Chrysostomus.
- Si versio nominis gentilis Graeci imprimisque recentioris iam exstat litteris Latinis scripta, utere ea. Et memento nomina gentilia solum translitteranda esse, non reddenda.
[recensere] Vide etiam
- Vicipaedia:Titulus
- Vicipaedia:Tituli petiti
- Disputatio:Liovigildus, rex Visigothorum
- Vicipaedia:Coining
- Vicipaedia:De Latinitate
Opes·et·commendationes·Vicipaediae·Latinae |
---|
|
|