Cyrene
E Vicipaedia
Cyrene (-es, f.)[1] sive Cyrenae (-arum, f. pl.)[2] fuit antiqua urbs Graeca in hodierna Libya, non longe a confinio Aegypti. Fuit portus Mediterranei magni momenti.
Index |
[recensere] Historia urbis
Verba quae insequuntur vicificanda sunt ut rationibus qualitatis et Latinitatis propositis obtemperent. Quaesumus emenda.
Traditur Cyrenae condita esse a Batto, colono ab insula Graeca Therae, misso a Delphico oraculo. Multae narrationes de urbe condita apud antiquos rerum scriptores et poetas inveniuntur, et haud facile est modernis doctis hominibus discernere an Battus ille vere vixerit, quid fecerit et an re vera urbem condiderit.
Antiquissimae narrationes de Cyrenis condita traditae sunt a Pindaro in quarto, quinto et nono Pythico carmine et ab Herodoto in quarto Historiarum libro.
[recensere] Pindarus de urbe condita
Pindarus narrat de Cyrenarum historia in tria Pythica carmina. In quarto narrat plerumque de Euphemo, uno ex Argonautis qui, post accepto aureo vello a Iasone, glebam Africae terrae recipit a Eurypylo, rege Lybiae, in Tritonia palude (apud futuram Cyrenem). Quae gleba divini numinis signum est: heredes Euphemi, inter quos Battum et Arcesilaum IV, extremum regem urbis, regent Africam et Cyrenas.
In quinto Pythico carmine, Pindarus de urbe condita a Batto et de Carneis festis diebus, quae sunt metaphora de unitate civitatis. Etiam quintum Pythicum carmen scriptum est a Pindaro pro Arcesilao IV rege in 462 ante Christum natum, et his carminis Pindarus demonstrare volebat divinum ius Arcesilai ad Cyrenas regendas.
Nonum carmen vero scriptus est prius, in anno 476 ante Christum natum, pro nobile viro Cyrenarum et ibi narratum est mythum de Cyrene nympha, virili animo femina, a deo Apolline cognita, quae Apollini Aristaeum pariet.
[recensere] Herodotus de urbe condita et regibus Cyrenes
Herodotus de urbe condita in extrema quarti libri Historiarum parte narrat: post expeditionem Persarum in Libyam rerum scriptor de Cyrenis cum digressione narrat. Refert duas narrationes non similes de Batto et de urbe condita, alteram a Thereis, alteram a Cyreneis: in quibus narrationibus inveniuntur res historicae et aliae mythicae iuncta.
Post urbem conditam Herodotus de regibus sequentibus narrat. Post Battum Arcesilaum I, Battus II, Arcesilaus II, Battus III et Arcesilaum III rexit Cyrenas secundum Herodotum. Nihil dictum est de Batto IV et Arcesilao IV qui post Arcesilaum III rexerunt Cyrenas etsi Herodotus fortasse scripsit hunc librum aliquot annos post Arcesilaum IV necem.
[recensere] Incolae Noti
- Callimachus, poëta et philologus Alexandrinus, Bibliothecae Alexandrinae quondam praefectus.
- Eratosthenes, geographus, astronomus, philologus et poëta Alexandrinus, Bibliothecae Alexandrinae et ille quondam praefectus.
- Simon Cyrenaeus, persona evangeliorum Matthaei Marcique.
[recensere] Notae
- ↑ Sic Charlton T. Lewis, Carolus Short, A Latin dictionary (Oxoniae 1879). Etiam Sallustius, Iugurtha 19.3; Pomponius Mela, De chorographia 1.40; Plinius, Naturalis historia 5.31, 5.32, 15.105; etc.; sed forma genitiva -es fortasse recentissima est (vide etiam bibliographiam huius paginae).
- ↑ Lewis & Short. Vide e.g. Laserpiciferis ... Cyrenis: Catullus 7; pro nominativo -ae fontem non habemus.
[recensere] Bibligraphia
- Iohannes Petrus Thrige, Historia Cyrenes. 1819.
- F. Chamoux, Cyrène sous la monarchie des Battiades. Lutetiae 1956.
Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes! |