Crux
E Vicipaedia
- Haec pagina est de forma geometrica. Ut discas de aliis, vide Crux (discretiva).
Crux (-ucis, f.) est forma geometrica quae ex duabus lineis, dividentibus inter se ad pares (90°) angulos, consistit. Verbum crux appellatur quod forma est similis cruci, seu crucifix, tormento. Crux simplex est crux immissa quadrata, quae ex libratis rectisque lineis constitit. Si sunt obliquae, crux est crux decussata sive decussis, qui a numero decem defluit quod decem ut X effingebantur.
Crux in numero est priscissimorum signorum hominum, et in religionibus multis, in Christianismo in primis, utitur. Fere partitionem terrae in quattuor elementis, vel cardinibus, significat. Aliter coniunctionem notionum divinitatis (lineae rectae) et mundi (lineae libratae) significat.[1]
Variae nationes vel res publicae crucem habent in eorum stemmate, inter quas Confoederatio Helvetica, Dania, Suecia, Norvegia, Finlandia, Graecia.
[recensere] Index generum crucium
Nomen | Descriptio | Imago |
---|---|---|
crux ansata |
Et appellata ankh, verbum Aegyptium significans "vita". Crux ansata erat signum Aegyptium antiquum vitae, et Clavis Nili appellatur. |
|
crux commissa |
Et appellata crux tau quod est similis litterae T. |
|
crux coptica |
Circulus parvus e quo quattuor rami aeque longi manant. T formae angulatae in angulis clavos adhibitos in Iesu crucis supplicio significant. |
|
crux decussata |
Et appellata decussis. Verba decussis decussataque decem defluerunt quod signum decem est X. |
|
crux dissimulata |
Et appellata crux ancoraria quod fines similis ancoris videntur. Principio erat crux secreta quam Christiani antiqui saeculo 3 utebantur ut religionem eiam vetitam celent. |
|
crux floreata |
Sunt multae figurae crucis in armis heraldicis. In hoc signo heraldico est "crux floreata" aurea. |
|
crux gammata |
Et appellata swastika sive tetraskelion sive tetragammadion (vel solum gammadion). |
|
crux gemmata |
Crux ornata gemmis. |
|
crux immissa quadrata |
Et appellata crux Graeca. Crux cum ramis omnibus longitudinis aequi. |
|
crux ordinaria |
Et appellata crux immissa sive crux capitata sive crux Latina sive crux Christiana. Vulgarissimum signum Christianismi, valet sacrificium Iesu suffixi Cruci Vero in Novo Testamento imitatur. Ante Christianismus conditus, crux ordinaria scipionem Apollinis significabat. |
|
crux orthodoxa |
Et appellata crux Slavonica Signum Ecclesiae Orthodoxae Russicae. Est forma immutata crucix patriarchialis. |
|
crux papalis |
Signum ecclesiasticum heraldice papae. |
|
crux rubra |
Inversio stemmatis Helvetici quae est emblema protectionis neutrale secundum ius gentium humanitarium. |
|
crux stellata |
Crux similis stellae. |
|
gammadia |
Crux emmissa penitus, appellata gammadia quod est similis quattuor litterae Graecae gammae (Γ). |
|
Labarum | ||
Svastica |
[recensere] Bibliographia
- ↑ Koch, Rudolf (1955). The Book of Signs. Dover, NY. ISBN 0486201627.