Calendarium
E Vicipaedia
Porta·Vicipaediae · Societas·Humana |
---|
|
Calendarium est instrumentum ad ordinandos dies anni, dans eis divisiones, et regulans festa. A quasi omnibus populis adhibentur, cum neccesitas sit humana recordare cursus dierum et stationum anni, atque dies firmare ad res gestandas.
[recensere] Calendaria Solaria
Generaliter, solemus tempus pondere iuxta cursum solis et anni stationum. Calendaria huius generis solaria dicuntur, cum tempus dividitur secundum solis motiones. Angula horum calendariorum sunt tempora aequi noctis et diei; dies longissimus; et dies brevissimus. In occidente, Calendarium Romanum nota est origo nostrorum calendariorum; in Calendarium Iulianum versum a Iulio Caesare, et postea in Calendarium Gregorianum a Papa Gregorio XIII. Variationum huius calendarii ad notandas festas et eventa hominum nonnullae sunt. Inter eas calendaria religiosa sicut Calendarium Romanae Ecclesiae insignum habent locum.
[recensere] Calendaria Lunaria
Calendaria possunt gubernari et a fluctuationibus lunae. Mensis nostra originem sumit a gyro lunae, et varia calendaria a luna sunt vel totaliter gubernata, sicut Calendarium Islamicum; vel, quod saepius evenit, calendaria lunaria gubernata a tempore solari, sicut Calendarium Hebraicum.
[recensere] Numeratio Annorum
Generaliter, calendaria numerationem dat ciclo anni. Communiter in occidente, anni numerantur a nativitate Iesu Christi. Ergo annum Eius nativitatis Annum Domini (A.D.) 1, vocatur; annum proximum Annum 1 ante Christum natum (a.C.n.) nominatur. Ante epochum Christianum, tamen, numeratio sumptus est saepe ab anno regis vel imperatoris, vel, pro Romanis, ab fundatione Urbis (ab Urbe Condita, vel a.U.C.) Iudaei numerant a initio mundi - Anno Mundi, vel A.M.