Archipoeta
E Vicipaedia
Archipoeta (i. e. poeta supremus) est cognomen poetae incogniti saeculi 12 p. C. n., Coloniae habitans, linguam Latinam scribens. Carmina eius composita sunt inter annos 1162 et 1164; nonnulla dicata sunt Rainaldo de Dassel, archicancellarius imperatoris Frederici, archiepiscopus Coloniensis.
[recensere] Tabula carminum
- Lingua balbus, hebes ingenio
- Fama tuba dante sonum
- Omnia tempus habent, et ego breve postulo tempus
- Archicancellarie, vir discrete mentis
- Nocte quadam sabbati somno iam refectus
- En habeo versus te precipiente reversus (laus urbis Salerni)
- Archicancellarie, viris maior ceteris
- Presul urbis Agripine
- Salve mundi domine, Cesar noster, ave (laus imperatoris Frederici)
- Estuans intrinsecus ira vehementi
[recensere] Archipoeta tempore nostro
Carmen decimum (Estuans intrinsecus ira vehementi) invenitur in cantata musicali Carmina Burana a Caroli Orff composita. Archipoeta est persona fabulae Baudolino ab Humberti Eco conscriptae.
[recensere] Bibliographia
- Hugh Primas and the Archpoet; translated and edited by Fleur Adcock. Cambridge: Cambridge University Press, 1994. [Latine et Anglice]