Acropolis Athenarum
E Vicipaedia
Acropolis Athenarum est notissima acropolis (ἀκρόπολις: "arx" seu verbatim "alta urbs") earum quae in Graecia inveniuntur. Cum multae aliae acropoles exstent, tamen illa famosa Athenarum Acropolis tam notissima est ut 'Acropolis' simpliciter vocetur. Acropolis quondam etiam "Cecropeia" ex Cecrope, rege primo Athenaeorum, nominata est.
Haec Acropolis est magnum saxum in altitudinem 512 pedum, cuius caput est planities ubi exstant usque ad hodiernum diem multa dignitatis plena monumenta. Plurima quae hodie exstant templa in "aetate aurea," circa annos 460 a.C.n.-430 a.C.n., Pericle iubente (re)aedificata sunt. Viri illustres qui haec monumenta exstruerunt erant Pheidias, sculptor notissimus, et duo viri aedificandi periti, Ictinus Callicratesque.
Nuper aedificatum est sub acropole multo pecuniae novum mouseion, aedes continens res ad acropolem pertinentes.