Stoicismus
E Vicipaedia
Stoicismus (ex verbo Graeco Στοά, 'porticus') est schola philosophica quae a Zenone Cyprio circa 300 a.C.n. condita est. Schola hoc nomen cepit quod magistri primum Athenis in agora intra porticus docebant.
[recensere] Doctrina
Paulatim per annos Stoici praecepta mutabant; discernendae sunt stoa antiqua, media, nova. Nihilominus aliqua praecepta manserunt; haec possumus elementa doctrinae appellare.
Omnia quae sunt igne orta sunt. Ille ignis etiam aether appellatus est. Omnes materiae per logon aspiratae sunt: ergo in universo toto rationem divinam reperire potes, omnium rerum hominumque causa et providentia. Hominis est partem omnium esse atque animo rationeque summum bonum, quod beate vivere est, petere. Ut summum bonum sequaris, animum sedare debes. Si facias, ataraxiam, apathiam, autarciam accipies, quibuscum beate vivere potes. Communitas hominum est maximi momenti. Ulli salutem communem numquam nisi omnes una opus faciant adepti sunt; de ea re apud Romanos stoa quasi schola rei publicae erat.
[recensere] Stoici praeclari
Tempus | Nomen | quando vivit |
---|---|---|
Stoa antiqua | Zeno Citieus | 333–264 a.C.n. |
Cleanthes | 331–232/1 a.C.n. | |
Aristo Chius | tertio saeculo a.C.n. | |
Chrysippus Soleus | 276–204 a.C.n. | |
Zeno Tarsensis | ||
Diogenes Babylonius | 240–150 a.C.n. | |
Antipater Tarsensis | ?–137 a.C.n. | |
Stoa media | Panaetius Rhodius | 180–ca. 110 a.C.n. |
Posidonius Apameus | 135–51 a.C.n. | |
Stoa nova | Lucius Annaeus Seneca | 1–65 |
Gaius Musonius Rufus | 30–80 | |
Epictetus | 50–ca. 138 | |
Marcus Aurelius | 121–180 |
[recensere] Nexus externi
- "Stoicism" a Dirk Baltzly (Anglice)
- "Stoic Philosophy of Mind" a Scott Rubarth (Anglice)
- "Stoic Ethics" a William O. Stephens (Anglice)
- Collectio nexuum de Stoicismo (Anglice)