Mstislaus Rostropowicz
E Vicipaedia
Mstislaus Rostropowicz | |
---|---|
Мстислав Леопольдович Ростропович | |
Natus | 27 Martii 1927 in Baku |
Obiit | 27 Aprilis 2007 Moscuae |
Mstislaus (Mscislaus) Leopoldi filius Rostropowicz, seu Rostropovich vel Rostropovitch, (Russice: Мстислав Леопольдович Ростропович, Mstislav Leopol'dovič Rostropovič; natus die 27 Martii 1927 - obiit die 27 Aprilis 2007) fuit praeclarus psaltes celli ac syntonarius (dux orchestrae).
[recensere] Biographia
Mstislaus Rostropowicz natus est 27 Martii 1927 in urbe Baku (quae nunc est metropolis Adrabiganiae, tunc erat pars Unionis Sovieticae), in familia originis Polonicae. Avus, pater et mater Mstislai fuere musici.
Rostropowicz Moscuae annis 1932 – 1937 in schola musicali et annis 1943 – 1946 in conservatorio studebat.
Anno 1948 Mstislaus Rostropowicz factus est monodiarius Philharmoniae (organizationis promulgationis musicae) Moscuensis. In Conservatoriis Moscuensi et Leninopolitano docebat. Annis 1959 – 1974 erat professor Conservatorii Publici Moscuensis (cuius professor honorarius factus est anno 1993). Ab anno 1967 etiam activitatem sicut syntonarius perfiebat.
Rostropowicz psalluit fere omniam musicam cellicam. Multi compositores (e.g. Sergius Prokofiev) ei opera musicalia dedicaverut. Ille multis locis Unionis Sovieticae et peregre concertus suos perfecit.
Iam anno 1945 Mstislaus Rostropowicz subfuit notitiae sicut psaltes celli, nummo aureo in prima competitione musicorum iuvenorum in Unione Sovietica affectus. Paulo post etiam in competitiones Pragae (annis 1947 et 1950) et Budapestini praemia meruit. Anno 1951 praemio Staliniano et anno 1964 praemio Leniniano datus est. Anno 1966 affectus est titulo Artificis Popularis Unionis Sovieticae.
Anno 1969 Rostropowicz et uxor eius exceperunt scriptorem nomine Alexander Solzenitsyn, ab iis qui Unionis Sovieticae praestabant persecutum, et sic persecutionem sibi confecerunt. Anno 1974 Mstislaus Rostropowicz cum familia sua subactus est ad emigrationem et anno 1978 ademptus est civitatem URSS (quam civitatem denuo datus est anno 1990).
In emigratione Mstislaus Rostropowicz, musicus et syntonarius celeberrimus, concertus perfecit et ludos festivos musicales initiavit. Erat praefectus Orchestrae Symphonicae Nationalis Civitatium Foederatarum Americae (annis 1977 – 1994). Etiam se ad munificentiam applicavit. Multis praemiis affectus est.
Ab initio decennii 200, persecutiones administrationis Sovieticae finitae et URSS paulo post dissolula, Rostropowicz saepe Russiam visitavit (et activitatem beneficiariam ibi perfecit). Affectus est Praemio Publico Foederationis Russicae et certis aliis signis laudis terrae illius.
Mstislaus Rostropowicz obiit Moscuae, propter cancrum, 27 Aprilis anni 2007.
[recensere] Fontes
- Slava genialis – necrologus e Gazeta.Ru (Russice)
- Mstislaus Rostropowicz: Biographia brevis e Acta diurna independentia (Russice)
- Encyclopaedia Sovietica Magna, editio tertia (Russice)
[recensere] Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad Mstislaum Rostropowicz spectant. |