Fluxio electrica
E Vicipaedia
Fluxio electrica vel electricitatis fluxio vel oneris electrici fluxio[1] (Symbolum usitatum: I) est mensura oneris electrici motus in spatio quodam sicut in filo conductore. [2] Specialiter fluxio electrica est oneris electrici quantitas Q quae post punctum in conductore vel spatio per secundum temporis movit, id est [3]
Index |
[recensere] Unitas metandi
In Systemate unitiatium Internationali fluxionis electricae unitas est Amperium (-ii, n.; symbolum: A) [4] quae ab anno 1948 definita est postulando constantem magneticum in legem Biot-Savart esse accurate
-
-
- .
-
Est fluxio electrica constans quae, si contineatur in duobus conductoribus parallelis, longitudinibus infinitis, quorum diametros neglegere possumus, uno metro exactiter inter eos, vim in quoque conductore creet magnitudinis 2×10–7 Newtoni per metrum conductoris. [5]
[recensere] Species Galvanica et alternans
Ingeniarii species fuxionis electricae duas distinguunt: fluxio constans vel Galvanica (symbolum DC ex Anglice Direct Current) et fluxio oscillatoria vel alternans (symbolum AC ex Anglice Alternating current). Societates electricae universaliter fluxione oscillatoria utuntur ad energiam per fila conductora mittendam quia hoc modo transformatoribus utendo energiae amissionem minuere possunt.
[recensere] Fluxionis electricae densitas
Fluxionis electricae densitas vel simpliciter fluxionis densitas (Symbolum usitatum ) est idea a fluxione electrica I distincta sed identicam rem physicam metitur, cui sunt unitatibus A/m2 in Systemate Internationali. Mathematice fluxionis densitas definita est ut vector sit qui coniunctim dat directionem fluxionis et magnitudinem oneris electrici qui currit per aream differentialem motus directione perpendicularem dI/dA sicut
Ut supra fluxionis electricae densitas aequat productum oneris electrici densitatis ρ et velocitatis . Notandum est fluxionis densitatem intendere contrariam velocitate quando oneris densitas est negativa (ρ < 0).
[recensere] Fluxio et Fluxus
In physicae mathematica, rei R fluxio generaliter denotat quantum rei R fluit per temporis unitatem vel rei mutationis velocitatem, sicut
-
- fluxio
Verbum fluxus autem denotat quantum campi vectoralis fluit per superficiem S specificatam, sicut
-
- fluxus
ubi coniunctim dat elementum dA areae superficialis differentiale et directionem superficie perpendicularem.
[recensere] Fluxionis densitatis fluxus est fluxio!
Fluxio electrica aequat fluxionis electricae densitatis fluxum, ut videamus applicando theorema Gauss ad vectorem , sicut
etsi eligimus superficies S quae filum conductorem secat.
[recensere] Fluxus electricus qui permaxime distinctus est
Fluxus electricus, qui campi electrici fluxum metitur, rem physicam metitur unitatibus V·m, quae permaxime a fluxione electrica distincta est. Mathematice fluxus electricus Φelect. definitus est ut
Secundum legem Gauss, si specificata superficie S est clausa, fluxus electricus aequalat q / εo, ubi q est onus totum quod superficies S clausa continet et est constans electrica.
[recensere] Vide etiam
- Physica electromagnetica
- Resistentia
- Electronica
- Fluxus magneticus
[recensere] Notae
- ↑ Fluxione utuntur Isaacus Newtonus et Godefridus Guilielmus Leibnitius ad derivativum respecto tempore denotandum in illo Calculo Infinitesimale; Vide fons Latine hic.
- ↑ Vocabula physicalia conductor et filum inveniuntur in "Experimenta circa effectum conflictus electrici in acum magneticam," auctore Hans Christian Ørsted anno 1820.
- ↑ Vide pag. 208 in Introduction to Electrodynamics, 3rd ed., David J. Griffiths auctore, Prentice Hall, 1998. ISBN 0-13-805326-X.
- ↑ Derivatus ex nominibus physici Andreae Ampere.
- ↑ Vide descriptionem apud Bureau International des Poids et Mesures.